1De cetero fratres mei gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. 2Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. 3Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Iesu, et non in carne fiduciam habentes, 4quamquam et ego habeam confidentiam in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis, 5circumcisus octavo die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, 6secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum iustitiam, quae in lege est, conversatus sine querela: 7Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. 8Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, 9et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae ex fide est Christi Iesu: quae ex Deo est iustitia in fide 10ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis eius, et societatem passionum illius: configuratus morti eius: 11si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis: 12non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Iesu. 13Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem: quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero, quae sunt priora, extendens meipsum, 14ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu. 15Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit. 16Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula. 17Imitatores mei estote fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. 18Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi: 19quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. 20Nostra autem conversatio in caelis est: unde etiam Salvatorem expectamus Dominum nostrum Iesum Christum, 21qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae, secundum operationem virtutis suae, qua etiam possit subiicere sibi omnia.