1Itaque fratres mei charissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, charissimi: 2Evodiam rogo, et Syntycen deprecor idipsum sapere in Domino. 3Etiam rogo et te germane compar, adiuva illas, quae mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae. 4Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete. 5Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus enim prope est. 6Nihil soliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum. 7Et pax Dei, quae exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Iesu. 8De cetero fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, siqua virtus, siqua laus disciplinae, haec cogitate. 9Quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, haec agite: et Deus pacis erit vobiscum. 10Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis. 11Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. 12Scio et humiliari, scio et abundare: (ubique et in omnibus institutus sum) et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. 13omnia possum in eo, qui me confortat. 14Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meae. 15Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli: 16quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis. 17Non quia quaero datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. 18Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quae misistis in odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. 19Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu. 20Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum: Amen. 21Salutate omnem sanctum in Christo Iesu. 22Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Caesaris domo sunt. 23Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen.