1Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis: 2implete gaudium meum ut idem sapiatis, eandem charitatem habentes, unanimes, idipsum sentientes, 3nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, 4non quae sua sunt singuli considerantes, sed ea, quae aliorum. 5Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Iesu: 6qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: 7sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. 8Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. 9Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: 10ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium, et infernorum, 11et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris. 12Itaque charissimi mei (sicut semper obedistis): non ut in praesentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini. 13Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate. 14Omnia autem facite sine murmurationibus, et haesitationibus: 15ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae, et perversae: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, 16verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. 17Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestrae, gaudeo, et congratulor omnibus vobis. 18Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi. 19Spero autem in Domino Iesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quae circa vos sunt. 20Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis solicitus sit. 21Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Iesu Christi. 22Experimentum autem eius cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. 23Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quae circa me sunt. 24Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito. 25Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos: 26quoniam quidem omnes vos desiderabat: et moestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. 27Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est eius: non solum autem eius, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. 28Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. 29Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et eiusmodi cum honore habetote. 30quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id, quod ex vobis deerat erga meum obsequium.