1Et factum est: cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: Et factum est cum consummasset. De consummatione sæculi et discretione judicii: vel ab initio Evangelii usque ad passionem omnia faciendo et prædicando compleverat. Post sermonem quo se venturum in claritate prædixit, passurum se ostendit, ut sacramentum crucis admistum esse gloriæ æternitatis admoneat. 2Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur. 3Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas: 4et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent. 5Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. 6Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi, Cum autem. Habito consilio ordo narrationis illuc transit, tunc abiit unus de duodecim, ut factum Judæ conjungatur ad consilium sacerdotum. Redit autem ad eum diem, qui erat ante sex dies paschæ dicens: Cum autem, etc. Simonis. Permanet pristinum nomen ut virtus curantis appareat. Per eam domum accipe illam partem populi quæ credidit Domino et curata est. Simon, id est obediens. 7accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. Accessit. HIER. Diligenter observa, quæ de duabus super caput. Siquidem peccatrix, super pedes, et ea quæ dicitur non fuisse peccatrix, super caput. Mulier habens. Maria Magdalena soror Lazari modo justa et familiaris, quæ quondam peccatrix venit et pedes lacrymis lavit, nunc caput et pedes unxit, pedes nunc, ut Joannes dicit. Unguenti pretiosi. Marcus: nardi spicati, id est, de spicis et foliis confecti, quod pretiosius est. Joannes nardi pistici, id est, fidelis, non adulterati aliis herbis: Græce, fides Latine. Mystice. Hæc devotio Mariæ fidem significat Ecclesiæ, quæ dum deitatem Christi prædicat, caput ungit: dum humanitatem, pedes. De hoc unguento in domo Simonis leprosi in Bethania dicunt, et Matthæus et Marcus et Joannes. Lucas vero aliud dicit simile huic factum ante in domo alterius Simonis pharisæi non leprosi, neque in Bethania, sed de eadem muliere quæ tunc accessit peccatrix. 8Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio hæc? Discipuli indignati. Joannes dicit hæc Judam locutum, et hoc gratia cupiditatis: alii potuerunt verbis ejus consentire, vel etiam idem dicere, sed propter curam pauperum. 9potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus. 10Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me. 11Nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis. Me autem, etc. Corporali præsentia, alioquin dicit alibi: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi. 12Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Mittens enim. Officium est sepulturæ quod vos perditionem esse putatis. Nec mirum, si mihi dat fidei odorem, pro qua mox fusurus sum sanguinem. 13Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus. 14Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum: 15et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. Quid vultis. Quasi vile mancipium tradens, ponit in potestate ementium quantum velint dare. 16Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet. 17Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? Ubi vis, etc. Non erat eis certa domus: in quo improbatur ædificatio superfluorum. 18At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis. Ad quemdam. Eumdem significat, quem Marcus et Lucas dicunt patremfamilias. Qui ergo ait ad quemdam, tanquam ex persona sua (et non Domini) studio brevitatis illum compendio insinuavit. Ad quemdam. Non ad quemlibet, sed ad aliquem certum, quem ex persona sua loquens recte posuisset. Modo autem cum verba Domini posuit, Ite in civitatem: interponit ipse, ad quemdam: non quia Dominus hoc dixerit, sed ut ipse nobis insinuaret tacito nomine proprio fuisse ibi quemdam ad quem mittebantur. 19Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. Et fecerunt discipuli sicuti. In alio Evangelio scribitur: Invenerunt cœnaculum grande stratum. Cœnaculum, lex spiritualis est, quæ de angustiis litteræ egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem. Nam qui litteram sequitur in imo pascha facit. Sed qui aquæ bajulum, id est præconem gratiæ, in domum Ecclesiæ sequitur, hic per spiritum litteram transcendens in alto mentis Christo refectionem parat. 20Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. 21Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. Quia unus. Qui prædixit de passione, prædicit de proditore, ut videns se non latere pœniteret facti. Mittit crimen in numero, ut agat conscius pœnitentiam, non tamen designat specialiter, ne impudentior fieret. 22Et contristati valde, cœperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine? Cœperunt singuli. Quia plus credunt magistro quam sibi: et timentes etiam fragilitatem suam, quærunt de peccato cujus non habent conscientiam. 23At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. Qui intingit. Aliis contristatis et a cibo manum retrahentibus, ea impudentia qua tradidit, manum cum magistro mittit, ut audacia bonam conscientiam mentiretur. Ecce humilitas et patientia, qua proditorem ad mensam admittit. In paropside. Marcus: in catino. Paropsis est vas escarum quadrangulum a paribus absidibus, id est, ab æquis lateribus dictum: catinum vas fictile aptum ad immittendum liquorem, et potuit fieri ut mensa fictile vas et quadrangulum contineret. Pœna prædicitur, ut quem pudor non vicerat, corrigant denuntiata supplicia. 24Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. Bonum erat ei. Multo melius esset omnino non esse quam male esse, usitate et simpliciter hoc dicit. Non potest enim ei bene esse qui non est. An diabolo dicit non nasci ad peccatum: an etiam bonum illi erat ut Christo non nasceretur per vocationem, ne esset apostata per proditionem? Vel solemus dicere simpliciter, melius esset non esse quam male esse. Rabbi. Alii dicunt, Domine, iste, rabbi. Quasi minus peccatum habens prodere magistrum quam Dominum, vel blandiendo. 25Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. Tu dixisti. Nec hic aperte dicitur an ipse esset: potest enim intelligi, quasi dicat, non ego dixi. 26Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum. Cœnantibus autem, etc. Finitis solemnibus gaudiis veteris paschæ quæ in memoriam liberationis populi Dei de Ægypto agebantur, transit ad novum quod in sui memoriam Ecclesiam frequentare volebat. Ut videlicet pro carne agni ac sanguine, sui corporis et sanguinis sacramentum substitueret, ipsumque esse monstraret, cui juravit Dominus et non pœnitebit eum: tu es sacerdos Psal. 109., etc. Accepit. HIER. Postquam typicum pascha fuerat impletum, et agni carnes cum apostolis comederat, assumit panem. Et benedixit ac fregit. Quia hominem assumptum ita morti subdidit, ut ei immortalitatis potentiam inesse, et ideo cito resurrecturum esse monstraret. Fregit, ut ostendat corporis sui fractionem non sine sua sponte fore. Benedixit prius, quia naturam quam assumpsit cum Patre et Spiritu sancto, gratia divinæ virtutis implevit. Ideo post cœnam corpus suum dedit, quia necesse erat pascha typicum prius consummari, et sic veteri paschæ sacramenta post substitui. Nos vero pro reverentia tanti sacramenti prius reficimur Dominicæ passionis sacramentis, quam corporalibus escis. 27Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes. Gratias egit. Ostendit quod quisque facere debet in flagello culpæ propriæ, cum ipse æquanimiter tulit alienæ: quia panis corpus confirmat, vinum sanguinem operatur. 28Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. 29Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. Non bibam. Non delectabor cæremoniis hujus populi, in quibus sacra paschalis agni præcipua sunt. Post passionem non assumam carnem, donec assumam eam novam quæ modo mortalis est. Novum in regno Patris. Dicens illud novum, hoc vetus, ostendit corpus: scilicet, de veteri Adam quod immortalitate immutabitur. Vobiscum, per hoc et suis immortalitas promittitur, etsi non eodem tempore. De hoc genimine, quia eadem corpora resurrectura. Erit autem dies meæ resurrectionis, cum in regno Dei, id est, immortalitatis gloria sublimatus, de salute ejusdem populi spirituali gratia regenerati, novo vobiscum gaudio perfundar. 30Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. Et hymno. Hoc est quod psalmus dicit: Edent pauperes et saturabuntur Psal. 21., etc. Vel hymnum secundum Joannem Patri gratias agens cantabat, in quo pro se et discipulis et credituris precabatur. Exierunt in montem, etc. Ut per sacramentorum perceptionem et suam intercessionem ad altiora charismata quibus corde perungamur nos conscendere doceat: ubi laboris refectio, doloris solatium. 31Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Omnes vos scandalum pati. Prædicit illis quid passuri sunt, ut post eum tum non desperent, sed pœnitentia liberentur. 32Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam. Postquam. Sicut prædixit locum passionis, sic prædicit locum resurrectionis, ut sicut sunt tristes ex passione, sic lætentur glorificati resurrectione vel visione. Præcedam vos, etc. Ut infirmitatem eorum sponsione reditus sui consolaretur. 33Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. Etsi omnes. Non est mendacium nec temeritas, sed fides et ardens dilectio, intantum ut imbecillitatem suam et fidem verborum Dei non contueretur. 34Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. 35Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. 36Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem. Et orem. Proxima morte apte orat in valle pinguedinis, quia per humilitatem et charitatis pinguedinem pro nobis subiit mortem. 37Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse. Cœpit contristari. Non timore passionis, qui ad hoc venerat, sed pro scandalo apostolorum et perditione impiorum. HIER. Cœpit contristari, ut veritatem assumpti hominis probaret. Vere contristatus est, sed non passio ejus animo dominatur: verum propassio est, unde ait: Cœpit contristari. Contristatur autem non timore patiendi, qui ad hoc venerat, sed propter infelicem Judam et scandalum apostolorum et ejectionem Judæorum et eversionem Jerusalem. 38Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum. Tristis. Anima est quæ timet et tristatur. Petrus inferior non timet, dicens: Animam meam ponam pro te: quia ut homo vim mortis ignorat. Christus timet, quia, ut Deus in corpore constitutus, fragilitatem carnis exponit: qui corpus suscepit omnia debuit subire quæ corporis sunt. Usque ad mortem. HIL. Non propter mortem, sed donec apostolos sua liberet passione. Non mors, sed tempus mortis in metu est, quia post virtutem resurrectionis, fides est firmanda credentium. 39Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Si possibile est. Hoc non pro timore, sed pro misericordia, ne Judæi, qui excusationem ignorantiæ non habent, non occidant; unde ait: iste, id est populi Judæorum non simpliciter calix: Si possibile est, ut sine interitu Judæorum credant gentiles, passionem recuso. Sin autem illi excæcandi sunt ut gentes intrent, fiat non mea, sed tua voluntas. Non sicut ego volo. AUG. Transfigurat in se suos, qui nihil aliud vult quam Pater, ut ibi: Esurivi et dedistis mihi manducare. Et quid me persequeris? Docet autem eos privatam voluntatem corrigere et dirigere juxta divinam. AMBR. Hominem quem veritate corporis demonstrabat, æquabat affectu, ut diceret: Sed non sicut ego volo, sed sicut tu. Suscepit voluntatem meam, suscepit tristitiam meam. Confidenter tristitiam nomino qui crucem prædico. 40Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? 41Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Caro autem. Non de se utique hoc dicit, sed de his qui dixerunt se nunquam negaturos. 42Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. Iterum secundo. Secundo orat, id est, si non potest Ninive salvari aliter, nisi aruerit cucurbita, id est populus Judæorum, qui prius fuit ejus tabernaculum, ut me occidat. 43Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. 44Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. Oravit tertio. Tribus vicibus oravit, ut et nos a præteritis peccatis veniam, et a pœnitentibus malis tutelam, et a futuris periculis cautelam oremus, et ut omnem orationem ad Patrem et Filium et Spiritum sanctum dirigamus. Item sicut est trina tentatio cupiditatis, ita et timoris. Est enim concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum et ambitio sæculi. Est et timor mortis, et timor utilitatis, et timor doloris, contra quæ omnia docet nos debere muniri oratione. Unde et propter trinam tentationem passionis potest intelligi Dominus ter orasse. 45Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. 46Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet. 47Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. Cum gladiis et fustibus. Factum congruit mutatæ menti. Jam enim venit cum fustibus qui quandiu cum pace fuit tranquillius se egit. 48Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. Dedit eis signum. Putabat signa quæ viderat non divinitus, sed magice facta: et quem in monte transformatum audierat, timebat ne tali modo nunc de manibus eorum laberetur: et ideo dabat signum. Quemcunque osculatus. Habebat adhuc aliquid de verecundia discipuli, cum non eum palam tradidit persecutionibus, sed per signum osculi. 49Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum. Et osculatus est. Suscepit Dominus osculum non quo simulare nos doceat, sed ne proditionem fugere videatur, unde: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus Psal. 119.. 50Dixitque illi Jesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum. 51Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus. 52Tunc ait illi Jesus: Converte gladium tuum in locum suum: omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt. Gladio peribunt. Gladio illo quo igneus vertitur ante paradisum, id est, divinæ vindictæ, et gladio spiritus, id est, verbi Dei. 53An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum? An putas quia, etc. Quasi dicat non indigeo auxilio apostolorum duodecim qui possum habere duodecim legiones angelorum, in quibus sunt septuaginta duo millia quibus omnium gentium lingua exprimitur. Innuit autem non esse verendum, si contra Jesum omnes nationes insurgant, cum multo fortiores ipse habeat exercitus angelorum. Aliter: Hic numerus significat omne genus hominum cum Romano imperio contra Judæos certaturum. Hi sunt angeli Dei, qui post resurrectionem anno quadragesimo secundo, cum Tito et Vespasiano perdiderunt, homicidas illos, et civitatem illorum succenderunt. 54Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri? 55In illa hora dixit Jesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. Existis cum gladiis. Stultum est cum gladiis et fustibus quærere eum qui ultro se tradit, et in nocte per proditorem investigare quasi latitantem, qui quotidie in templo docebat. Sed in tenebris congregamini, quia potestas vestra in tenebris. 56Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. 57At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant. Ad Caipham. Convenit nomen actioni. Caiphas, id est, investigator vel sagax ad implendam, scilicet doli sui nequitiam. Vel vomens ore, quia impudens ad proferendum mendacium et ad petendum homicidium. 58Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem. A longe. Merito a longe, qui in proximo fuerat negaturus, significat Ecclesiam imitaturam passionem Christi longe differenter, quia Ecclesia patitur pro se, sed Christus pro Ecclesia. 59Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent: 60et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes, 61et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud. 62Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur? 63Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. 64Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli. Tu dixisti. Marcus: Ego sum: quod idem est: Et est similis contra Pilatum et Caipham responsio, ut a propria sententia condemnentur. Filium hominis. Me in forma quam judicatis exaltatum et habentem nomen quod est super omne nomen. 65Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam: Scidit vestimenta. Furor qui fecit de solio surgere, facit et vestem scindere. Magno mysterio: cum vestis Domini nec a militibus scindi potuit. Significat enim sacerdotium eorum pro sceleribus pontificatum esse penitus solvendum: sed soliditas Ecclesiæ (quæ vestis Dei dicitur) usque in finem sæculi indirupta manebit. Mos est Judæorum cum aliquid blasphemiæ audiunt, scindunt vestimenta. Quod Paulus et Barnabas fecerunt in Licaonia, cum dicti sunt Jupiter et Apollo. 66quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis. 67Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt, Tunc exspuerunt. Sicut tunc consputus est salivis infidelium, ita nunc opprobriis exhonoratur falsorum fidelium, et colaphis, id est, blasphemiis eorumdem cæditur. 68dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit? Prophetiza. Dicunt contumeliam ei qui se prophetam haberi voluit a populis. Velaverunt enim faciem ejus secundum Marcum, non ut eorum scelera non videat, sed ut a seipsis gratiam cognitionis ejus abscondant. Sicut velum fuit super faciem Moysi, quod usque hodie manet. 69Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilæo eras. Una ancilla. Cur prima ancilla prodit cum viri magis poterant cognoscere, nisi ut iste sexus ostendatur in necem Domini peccasse: et per passionem redemptus. Et ideo, mulier prima rerurrectionis mysterium accepit: et mandata custodivit, ut veterem prævaricationis aboleret errorem. Sicut per feminam hostis antiquus primum parentem seduxit, ita per mulierem ad magistrum negandum quem Christum Filium Dei confessus fuerat, principem Ecclesiæ compellit. 70At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis. 71Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno. 72Et iterum negavit cum juramento: Quia non novi hominem. Non novi hominem. Quam noxia pravorum colloquia, quæ cogunt Petrum negare Christum, vel hominem se nosse, quem confessus est inter discipulos Dei Filium. 73Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit. Qui stabant. Joannes et Lucas unum dicunt cognatum Malchi. Sed vel est plurale pro singulari. Vel unus erat qui eum viderat, et præcipue dicebat, quem secuti cæteri similiter arguebant. 74Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. Et continuo gallus cantavit. Post tertiam negationem sequitur galli cantus. Sacramenta rerum per statum temporum designantur. Media nocte negat, in galli cantu pœnitet, post resurrectionem sub luce quem ter negaverat ter se amare professus est: quia quod in tenebris oblivionis erravit, speratæ jam lucis rememoratione correxit: et ejusdem veræ lucis præsentia plene quidquid mutaverat, erexit. 75Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare. Recordatus est. In alio Evangelio dicitur, Respexit Dominus Petrum Luc. 22., et intuitu provocavit ad lacrymas, quasi in mentem ei reducens quoties negaverat, et quod ei prædixerat, nec potuit in tenebris permanere, quem lux mundi respexit. Et egressus. Ab impiorum consilio seclusus culpam lavat, quod non intus. Ob hoc hæsitare permissus est ut in Ecclesiæ principe remedium pœnitentiæ conderetur, et nemo auderet de sua virtute confidere.