1Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum: Quoniam quidem, etc. BEDA. Lucas de omnibus quæ fecit Jesus et docuit, etc., usque ad magis ordinarent narrationem quam historiæ texerent veritatem. 2sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis: 3visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, Omnia. ID. Non omnia quæ assecutus, sed de omnibus quæ ad fidem legentium confirmandam credit idonea. Ex consulto enim multa præterit, quæ alii dicunt, ut diversa in Evangelio gratia refulgeret, et propriis quibusdam libri singuli mysteriorum gestorumque miracula eminerent. Theophile. Theophilus, amans Deum, etc., usque ad fidem perpetuæ divinitatis et temporaneæ dispensationis illius debet ordinem nosse. 4ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem. 5Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. Fuit in diebus Herodis regis Judææ. AMBR. Vitulus sacerdotalis hostia. Per vitulum ergo hoc Evangelium figuratur, in quo a sacerdotibus inchoatur, et in vitulo consummatur, id est in Christo, qui pro mundi vita immolatur. Sacerdos quidam. Implevit ordinem, dixit regem, et regionem in qua fuit, sacerdotem et gentem ejus et uxorem illius indicat. Zacharias. Zacharias, memor Domini: cui apparet Angelus a dextris altaris, quia ei qui memor Domini est demonstratur mysterium. De vice Abia. BEDA. Abia, Pater Dominus, etc., usque ad sicut per septem Testamentum declaratur Vetus. Elizabeth. Elizabeth, Dei mei saturitas, signat Mariam quæ plena Deo fuit. 6Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. Erant autem ambo. BEDA, AMBR. Plena laudatio quæ genus in majoribus, mores in æquitate, officium in sacerdotio, factum in mandatis, judicium in justificationibus comprehendit. Justi ante Deum. AMBR. Non enim omnis qui justus est ante homines justus est ante Deum; aliter enim vident homines, aliter Deus: homines in facie, Deus in corde. Ideoque fieri potest, ut aliquis affectata bonitate populari justus videatur mihi, justus tamen non sit ante Deum, si justitia non ex mentis simplicitate formetur, sed adulatione simuletur. 7Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. Et non erat illis. BEDA. Divinitus procuratum fuit, ut de provectis diuque fructu conjugii privatis Joannes nasceretur, ut inopinato ortu prolis et ipsos donum Dei gratius afficeret, et cæteros stupor miraculi pararet auditui futuri prophetiæ. Unde postea subditur: Posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes: Quis putas puer iste erit? 8Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum, Factum est autem. Cum ex præcepto Moysi uno sacerdote decedente, unus succedere jubeatur, tempore David statutum est ut vicissim ministrantes per octonos dies a sabbato usque ad sabbatum tempore vicis suæ, singuli castimoniæ studerent, nec interea domum tangerent. 9secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini: Sorte. BEDA. Non nova tunc sorte electus, quando incensum erat adolendum, etc., usque ad prædicitur dum ille promittitur præcursurus. 10et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. 11Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. 12Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum. Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum, etc. AMBR. Solemus turbari et a nostro affectu alienari quando perstringimur superioris potestatis occursu. Sed sicut humani defectus est terreri, ita angelicæ benignitatis est paventem suo aspectu blandiendo solari; contra, dæmones, si quos sua præsentia territos senserint, ampliore horrore concutiunt. 13Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem: Quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elizabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus. Exaudita est magis quam petisti. Rogasti pro liberatione plebis, et donatus est tibi præcursor. AMBR. Multa divina beneficia hic sunt congesta. Primum, deprecationis fructus, deinde sterilis partus. Tum lætitia plurimorum, et magnitudo virtutis, Altissimi etiam prophetia promittitur. Quinetiam ne qua esset dubitatio, futuri nomen designatur. Tantis igitur supra votum fluentibus, non immerito diffidentia pœna plectitur silentii. 14et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt: Et erit gaudium, etc. BEDA. Singularis meriti est indicium quoties hominibus a Deo vel imponitur nomen, vel mutatur, etc., usque ad quia hic salutem multis prædicat, ille vero omnibus dat. AMBR. Gaudium et exsultatio. Monentur parentes non minus gratias agere, etc., usque ad matres quia honorantur præmiis conjugii. 15erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ: Vinum et siceram, etc. BEDA. Magnæ coram Deo virtutis est prædicare in deserto gaudia cœlestia, etc., usque ad et jam erat spiritus gratiæ. 16et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum: Et multos filiorum Isræl convertet. ID. Cum Joannes Christo testimonium perhibens, in fide Christi baptizans, dicatur filios Isræl ad Deum convertisse, patet Christum esse Dominum Deum Isræl. 17et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. Præcedet ante. ID. Sicut Elias præco judicis, etc., usque ad ille cum eo manifestatur in gloria. In spiritu et virtute. AMBR. Bene junguntur spiritu et virtute. Non enim sine virtute spiritus, nec sine spiritu virtus est. Elias virtutem habuit abstinentiæ, et patientiæ, et convertendi animos populorum a perfidia ad fidem, spiritum autem prophetandi habuit. Convertat, etc., BEDA. Corda patrum in filios convertit, etc., usque ad fere eadem verba quæ angelus de Joanne, Malach, prædixit de Elia. 18Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. Unde, etc. ID. Si homo esset qui promittebat, impune liceret quærere signum, etc., usque ad et infidelitatis esset pœna quam meruit. 19Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare. Ante Deum. ID. Cum ad nos veniunt angeli, sic exterius implent ministerium, ut tamen ante Deum interius per contemplationem assistant. Quia etsi angelus est spiritus circonscriptus, summus spiritus qui Deus est, incirconscriptus est, intra quem currit angelus quocunque moveatur vel mittatur. 20Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo. 21Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo. 22Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus, etc. Sine voce corporales actus indicare moliens, nec exprimens voluntatem. Cui similis populus Judæorum, actuum suorum impotens reddere rationem. 23Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam: Ut impleti sunt, etc. Quia vicis suæ tempore, pontifices templi tantum officiis mancipati, non solum a complexu uxorum, sed etiam a domorum ingressu abstinebant. Nostris autem sacerdotibus quibus non carnalis successio, sed spiritualis perfectio quæritur, qui quotidie præsto debent esse altari, perpetua castitas indicitur. 24post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens: Occultabat. AMBR. Occultat quia partus sui erubescit ætatem, etc., usque ad neque enim ea quæ senilem non erubesceret coitum, erubesceret partum. 25Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. Quia sic fecit. BEDA. Gesta sunt hæc, inquit Joannes Chrysostomus, etc., usque ad quia per ipsum afflictio pœnitentiæ erat prædicanda. 26In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, In mense autem sexto. HIER. Sicut sexto mense missus est Gabriel angelus a Deo in civitatem Galilææ, ita sexto millenario missus est Christus, Gabriel. BEDA. Ideo angeli ex nomine aliquando signantur, ut ex ipso nomine quid ministraturi veniant, demonstretur. Gabriel fortitudo Dei, quia illum nuntiat qui ad debellandum diabolum veniebat. 27ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria. Ad virginem. Mulier a diabolo seducta mortem intulit: contra mulier ab angelo edocta salutem edidit. 28Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. Dominus tecum. Quam novo castitatis amore ad cœlestia sustulit, et post mediante humana natura, omni plenitudine divinitatis consecravit. Benedicta tu in mulieribus. Quæ, sine exemplo muliebris conditionis, et virgo et mater est, et Deum genuit. 29Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. Turbata est, etc. Quia nesciebat si præteritum an futurum esset, quod angelus dixit. 30Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum. Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria. Turbatam insolita salutatione quasi familiarius notam vocat ex nomine. Ne timeat jubet, et quare gratia plenam vocaverit, plenius explicat. 31Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum: Jesum. Jesus salvator, sive salutaris dicitur. Ipse enim salvum faciet, non populum Isræl, sed suum populum, sive ex præputio, sive ex circumcisione, in unum ovile sub uno pastore congregatum. 32hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in æternum, Sedem David patris ejus. BEDA. Id est Isræliticam plebem, etc., usque ad in his qui de oleastro incisi in olivam bonam sunt inserti. 33et regni ejus non erit finis. 34Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? 35Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Sanctum vocabitur Filius Dei. Jesus nascitur sanctus, qui conditionem naturæ corruptibilis vinceret, et commistione copulæ carnalis conceptus non est. Nos conditione corruptibilis naturæ constricti, per gratiam possumus sanctificari. Et congruit, ut quæ contra morem virgo concepit, supra morem humanæ consuetudinis Dei Filium generet. 36Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis: Et ecce, etc. BEDA. Ne virgo desperet de partu, etc., usque ad præcursorem quoque de anu sterili nasciturum cognosceret. Cognata tua. Quia de tribu Levi, id est de tribu Dei. BEDA. Legimus, quod Aaron qui de tribu Levi erat, etc., usque ad quæ secundum Deum spiritualis cognationis consortio non carebant. 37quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. 38Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus. Ecce ancilla Domini. Non de singularitate meriti se extollit, sed suæ conditionis et divinæ cognationis per omnia memor, se ancillam illius esse fatetur, cujus mater eligitur, et cum magna devotione promissionem angeli optat impleri. 39Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda: Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione in civitatem Juda. AMBR. Non incredula de oraculo, etc., usque ad dum subditur: Et factum est ut audivit. 40et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth. Et intravit in domum Zachariæ. Hinc discant sanctæ mulieres, quam sedulitatem prægnantibus debeant exhibere cognatis. Et salutavit Elizabeth. BEDA. Prior salutat, quia decet ut quanto castior, tanto humilior sit. 41Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth: Exsultavit, etc. Quia lingua non poterat, animo exsultante salutat, et suæ præcursionis officium inchoat. Ecce apparet quod angelus dixerat: Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ. 42et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Benedicta tu. BEDA, AMBR. Conveniunt verba Evangelii cum verbis psalmi in quo promittitur David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam Psal. 131.. Et eadem voce Maria benedicitur ab Elizabeth qua a Gabriele, ut et angelis et hominibus veneranda, et nostris feminis præferenda monstretur. 43Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Mater Domini. Sentio miraculum, mysterium cognosco, mater Domini verbo feta, Deo plena. 44Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. Ut facta. Ipso momento quo vox intrat ad aures corporis, virtus spiritualis cor intrat audientis, et non solum matrem, sed etiam sobolem amore advenientis accendit. Exsultavit. BEDA. Revelante Spiritu quo impleta erat, etc., usque ad credidit virgo, ubi sacerdos negavit. 45Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino. 46Et ait Maria: [Magnificat anima mea Dominum: Magnificat anima mea Dominum. ID. Primo dona sibi spiritualiter concessa profitetur, etc., usque ad in ejus præceptis observandis impendo. 47et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Et exsultavit. ID. ID. Quia terrena non curo, prosperitas non emollit me, adversitas non frangit, sed sola illius memoria delectat, a quo salus speratur æterna, illius divinitate lætor cujus temporali conceptione mea caro fetatur. 48Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, Quia respexit. ID. Ecce quam vilia de se sentit, etc., usque ad et de parvis et infirmis magnos facit et fortes. Quia fecit mihi magna. Quia in me carnem sumpsit, et me a peccatis mundavit, et dona Spiritus sancti mihi contulit. Et misericordia. BEDA. A specialibus donis ad generalia Dei judicia se convertit, etc., usque ad subdit quid contemptores mereantur. 49quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus, 50et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. 51Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui. 52Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. 53Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes. Esurientes implevit bonis. ID. Qui æterna toto studio desiderant; saturabuntur, cum Christus apparuerit in gloria. Sed qui terrenis gaudent, in ultimo inanes totius beatitudinis dimittuntur. In præsenti etiam videmus humiles divina gratia impleri, superbos lumine veritatis privari. 54Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ: 55sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.] Sicut locutus est ad patres nostros. Memoriam patrum quibus hæc salus revelata est faciens, Abraham nominatim exprimit, cui primo ipsa incarnatio manifestata est. Et semini ejus in sæcula. Non tam carne genitis, quam fidei vestigia secutis, quibus adventus Salvatoris in sæcula est promissus, quia ipsa promissio hæreditatis nullo fine claudetur. Nam et usque in finem sæculi credentes non deerunt, et beatitudinis erit gloria perennis. 56Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam. Mansit autem Maria. BEDA. Tandiu mansit, donec videret præcursoris nativitatem, propter quam maxime venerat. Nec causa sola familiaritatis tandiu mansit, sed ut tanto tempore et Elizabeth et Joannis cresceret profectus. Nam si in primo adventu Mariæ, Spiritu sancto sunt repleti, multum est illis superadditum tanta mora mansionis. 57Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. 58Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. 59Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. Die octavo. Per circumcisionem resurrectio Domini figuratur, quia et octava die, id est post sabbatum, facta est. Et sicut illa a reatu mortis absolvere solebat, sic ista immortalis vitæ nativitatem, et in auctore nostro exhibuit, et in nobis monstravit sperandam. Et vocabant eum. BEDA. Joannis celebrata nativitas, est Novi Testamenti inchoata gratia, etc., usque ad gratiam Evangelii si recte intelligatur exprimit. 60Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Joannes. 61Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine. 62Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum. Innuebant autem patri ejus, etc. Qui innuunt patri de nomine pueri, significant illos qui testimonio legis intendunt astruere gratiam fidei. 63Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. 64Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum. 65Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc: 66et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo. 67Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens: Et prophetavit dicens. BEDA. Magna largitas divinæ pietatis. Ecce loquela quæ sola ablata est diffidenti, cum spiritu prophetiæ restituta est credenti. 68[Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ: Benedictus. Qui dum bonitatem Dei rogavit, pro liberatione præcursor donatus est. Visitavit. Quod proxime faciendum cognoverat, prophetico more quasi jam factum narrat. 69et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, Cornu salutis nobis. BEDA. Per cornu quod carnem excedit, cum omnia ossa carne tegantur, regnum Christi significatur, quo mundus et gaudia carnis superantur. In cujus figuram David et Salomon cornu olei, sunt in regni gloriam consecrati, ut prius Saul lenticula. 70sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus: 71salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos: Salutem ex inimicis nostris, et de manu, etc. Erexit nobis salutem ex inimicis, et est explanatio superioris versiculi, in quo breviter idem præmiserat: Et erexit cornu salutis nobis. 72ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti: Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti, etc. Locutus est, et erexit nobis salutem ad faciendam misericordiam, ut misericordiam quam patribus promisit impleat in nobis, et juramentum quod fecit patribus de liberatione nostra, in nobis per Christum compleatur. 73jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis 74ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi 75in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris. 76Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare, etc. BEDA. Non mirum si alloquitur infantem octo dierum, etc., usque ad quæ agnoscebat se in filios suscepisse. 77ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum 78per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto: 79illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.] Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Puer autem crescebat, etc. Ut per omnia gressus nostrorum operum illuminatoris nostri gratiæ concordent, donec ad mansionem perpetuæ pacis intremus. 80Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.