1Quid videbis in Sunamite, nisi choros castrorum? Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Iuncturae femorum tuorum, sicut monilia, quae fabricata sunt manu artificis. 2Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis. 3Duo ubera tua, sicut duo hinnuli gemelli capreae. 4Collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinae in Hesebon, quae sunt in porta filiae multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum. 5Caput tuum ut Carmelus: et comae capitis tui, sicut purpura regis vincta canalibus. 6Quam pulchra es, et quam decora charissima, in deliciis! 7Statura tua assimilata est palmae, et ubera tua botris. 8Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus eius: et erunt ubera tua sicut botri vineae: et odor oris tui sicut malorum. 9Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. 10Ego dilecto meo, et ad me conversio eius. 11Veni dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis. 12Mane surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica: ibi dabo tibi ubera mea. 13Mandragorae dederunt odorem. In portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.