1Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris, et deosculer te, et iam me nemo despiciat? 2Apprehendam te, et ducam in domum matris meae: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum. 3Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. 4Adiuro vos filiae Ierusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit. 5Quae est ista, quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Sub arbore malo suscitavi te: ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua. 6Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum: quia fortis est ut mors dilectio. dura sicut infernus aemulatio, lampades eius lampades ignis atque flammarum. 7Aquae multae non potuerunt extinguere charitatem, nec flumina obruent illam: si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. 8Soror nostra parva, et ubera non habet. quid faciemus sorori nostrae in die quando alloquenda est? 9Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea: si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis. 10Ego murus: et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens. 11Vinea fuit pacifico in ea, quae habet populos: tradidit eam custodibus, vir affert pro fructu eius mille argenteos. 12Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his, qui custodiunt fructus eius. 13Quae habitas in hortis, amici auscultant: fac me audire vocem tuam. 14Fuge dilecte mi, et assimilare capreae, hinnuloque cervorum super montes aromatum.