1Oratio Moysi hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis: a generatione in generationem. 2Priusquam montes fierent, aut formaretur terra, et orbis: a saeculo et usque in saeculum tu es Deus. 3Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini filii hominum. 4Quoniam mille anni ante oculos tuos, tamquam dies hesterna, quae praeteriit, Et custodia in nocte, 5quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt. 6Mane sicut herba transeat, mane floreat, et transeat: vespere decidat, induret, et arescat. 7Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. 8Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo: saeculum nostrum in illuminatione vultus tui. 9Quoniam omnes dies nostri defecerunt: et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur: 10dies annorum nostrorum in ipsis, septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni: et amplius eorum, labor et dolor. Quoniam supervenit mansuetudo: et corripiemur. 11Quis novit potestatem irae tuae: et prae timore tuo iram tuam 12dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac: et eruditos corde in sapientia. 13Convertere Domine usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos. 14Repleti sumus mane misericordia tua: exultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris. 15Laetati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti: annis, quibus vidimus mala. 16Respice in servos tuos, et in opera tua: et dirige filios eorum. 17Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos: et opus manuum nostrarum dirige.