1Verba Ecclesiastae, filii David, regis Ierusalem. 2Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes: vanitas vanitatum, et omnia vanitas. 3Quid habet amplius homo de universo labore suo, quo laborat sub sole? 4Generatio praeterit, et generatio advenit: terra autem in aeternum stat. 5Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur: ibique renascens, 6gyrat per Meridiem, et flectitur ad Aquilonem: lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. 7Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat: ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur ut iterum fluant. 8Cunctae res difficiles: non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur. 9Quid est quod fuit? ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? ipsum quod faciendum est. 10Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: iam enim praecessit in saeculis, quae fuerunt ante nos. 11Non est priorum memoria: sed nec eorum quidem, quae postea futura sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo. 12Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Ierusalem, 13et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus, quae fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. 14Vidi cuncta, quae fiunt sub sole, et ecce universa vanitas, et afflictio spiritus. 15Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. 16Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et praecessi omnes sapientia, qui fuerunt ante me in Ierusalem: et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici. 17Dedique cor meum ut scirem prudentiam, atque doctrinam, erroresque et stultitiam: et agnovi quod in his quoque esset labor, et afflictio spiritus, 18eo quod in multa sapientia multa sit indignatio: et qui addit scientiam, addit et laborem.