1In illo die exiens Iesus de domo, sedebat secus mare. 2Et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore, 3et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare semen suum. 4Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres caeli, et comederunt ea. 5Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae. 6sole autem orto aestuaverunt: et quia non habebant radicem, aruerunt. 7Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinae, et suffocaverunt ea. 8Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. 9Qui habet aures audiendi, audiat. 10Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis? 11Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum: illis autem non est datum. 12Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. 13Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. 14Ut adimpleatur in eis prophetia Isaiae dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis: 15Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. 16Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt. 17Amen quippe dico vobis, quia multi prophetae, et iusti cupierunt videre quae videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt. 18Vos ergo audite parabolam seminantis. 19Omnis, qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde eius: hic est qui secus viam seminatus est. 20Qui autem super petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud: 21non habet autem in se radicem, sed est temporalis. facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. 22Qui autem seminatus est in spinis, hic est, qui verbum audit, et solicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. 23Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. 24Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. 25cum autem dormirent homines, venit inimicus eius, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. 26Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. 27Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania? 28Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit: Servi autem dixerunt ei, Vis, imus, et colligimus ea? 29Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. 30Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum. 31Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo: 32quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, maius est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant, et habitent in ramis eius. 33Aliam parabolam locutus est eis. Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum. 34Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis: 35ut impleretur quod dictum erat per Prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. 36Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli eius, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. 37Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. 38Ager autem, est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam. 39Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio saeculi est. Messores autem, angeli sunt. 40Sicut ergo colliguntur zizania, et igne comburuntur: sic erit in consummatione saeculi. 41mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala, et eos, qui faciunt iniquitatem: 42et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus, et stridor dentium. 43Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat. 44Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. 45Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas. 46Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. 47Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. 48Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt. 49Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio iustorum, 50et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium. 51Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam. 52Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. 53Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde. 54Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia haec, et virtutes? 55Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius, Iacobus, et Ioseph, et Simon, et Iudas: 56et sorores eius, nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista? 57Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua. 58Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.