1In illo tempore abiit Iesus per sata sabbato: discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas, et manducare. 2Pharisaei autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis. 3At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant? 4quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? 5Aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? 6Dico autem vobis, quia templo maior est hic. 7Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes: 8Dominus enim est filius hominis etiam sabbati. 9Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. 10Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum. 11Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit, et levabit eam? 12Quanto magis melior est homo ove? Itaque licet sabbatis benefacere. 13Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. 14Exeuntes autem Pharisaei, consilium faciebant adversus eum, quo modo perderent eum. 15Iesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes: 16et praecepit eis ne manifestum eum facerent. 17Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: 18Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animae meae. Ponam spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nunciabit. 19Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem eius: 20arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec eiiciat ad victoriam iudicium: 21et in nomine eius Gentes sperabunt. 22Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret. 23Et stupebant omnes turbae, et dicebant: Numquid hic est filius David? 24Pharisaei autem audientes, dixerunt: Hic non eiicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum. 25Iesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se, desolabitur: et omnis civitas, vel domus divisa contra se, non stabit. 26Et si satanas satanam eiicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum eius? 27Et si ego in Beelzebub eiicio daemones, filii vestri in quo eiiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt. 28Si autem ego in spiritu Dei eiicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei. 29aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet. 30Qui non est mecum, contra me est: et qui non congregat mihi, spargit. 31Ideo dico vobis: Omne peccatum, et blasphemia remittetur hominibus, spiritus autem blasphemiae non remittetur. 32Et quicumque dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo, neque in futuro. 33Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum: aut facite arborem malam, et fructum eius malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur. 34Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. 35Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala. 36Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii. 37Ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. 38Tunc responderunt ei quidam de Scribis et Pharisaeis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre. 39Qui respondens ait illis: Generatio mala, et adultera signum quaerit: et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. 40Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus; sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus, et tribus noctibus. 41Viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia poenitentiam egerunt in praedicatione Ionae. Et ecce plus quam Ionas hic. 42Regina austri surget in iudicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. 43Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit. 44Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam. 45Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae. 46Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater eius, et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei. 47Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quaerentes te. 48At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? 49Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei. 50Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est: ipse meus frater, et soror, et mater est.