1Et die tertia nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi. 2Vocatus est autem et Iesus, et discipuli eius ad nuptias. 3Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: Vinum non habent. 4Et dicit ei Iesus: Quid mihi, et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. 5Dicit mater eius ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite. 6Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. 7Dicit eis Iesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. 8Et dicit eis Iesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. 9Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinus, 10et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. 11Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae: et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius. 12Post haec descendit Capharnaum ipse, et mater eius, et fratres eius, et discipuli eius: et ibi manserunt non multis diebus. 13Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Iesus Ierosolymam: 14et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes. 15Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit aes, et mensas subvertit. 16Et his, qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis. 17Recordati sunt vero discipuli eius quia scriptum est: Zelus domus tuae comedit me. 18Responderunt ergo Iudaei, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis quia haec facis? 19Respondit Iesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. 20Dixerunt ergo Iudaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud? 21Ille autem dicebat de templo corporis sui. 22Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturae, et sermoni, quem dixit Iesus. 23Cum autem esset Ierosolymis in pascha in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quae faciebat. 24Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, 25et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.