1In principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum. 2Hoc erat in principio apud Deum. 3Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil: quod factum est 4in ipso vita erat, et vita erat lux hominum: 5et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. 6Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes. 7Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. 8non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. 9Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. 10in mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. 11In propria venit, et sui eum non receperunt. 12quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius: 13qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. 14Et verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre plenum gratiae et veritatis. 15Ioannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat. 16Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. 17quia lex per Moysen data est, gratia, et veritas per Iesum Christum facta est. 18Deum nemo vidit umquam: unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit. 19Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt Iudaei ab Ierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es? 20Et confessus est, et non negavit: et confessus est: Quia non sum ego Christus. 21Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. 22Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his, qui miserunt nos? quid dicis de teipso? 23Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. 24Et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis. 25Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque Propheta? 26Respondit eis Ioannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. 27Ipse est, qui post me venturus est, qui ante me factus est: cuius ego non sum dignus ut solvam eius corigiam calceamenti. 28Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans. 29Altera die vidit Ioannes Iesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. 30Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est: quia prior me erat. 31et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans. 32Et testimonium perhibuit Ioannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum. 33Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est, qui baptizat in Spiritu sancto. 34Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. 35Altera die iterum stabat Ioannes, et ex discipulis eius duo. 36Et respiciens Iesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei. 37Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Iesum. 38Conversus autem Iesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quaeritis? Qui dixerunt ei: Rabbi, (quod dicitur interpretatum Magister) ubi habitas? 39Dicit eis: Venite, et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima. 40Erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus, qui audierant a Ioanne, et secuti fuerant eum. 41Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam. (quod est interpretatum Christus.) 42Et adduxit eum ad Iesum. Intuitus autem eum Iesus, dixit: Tu es Simon filius Ioanna: tu vocaberis Cephas. quod interpretatur Petrus. 43In crastinum voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: Sequere me. 44Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae, et Petri. 45Invenit Philippus Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et Prophetae, invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth. 46Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni, et vide. 47Vidit Iesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. 48Dicit ei Nathanael: Unde me nosti? Respondit Iesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te. 49Respondit ei Nathanael, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es Rex Israel. 50Respondit Iesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis: maius his videbis. 51Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum, et Angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.