1Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae, et Marthae sororum eius. 2(Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes eius capillis suis: cuius frater Lazarus infirmabatur.) 3Miserunt ergo sorores eius ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur. 4Audiens autem Iesus dixit eis: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. 5Diligebat autem Iesus Martham, et sororem eius Mariam, et Lazarum. 6Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus. 7deinde post haec dixit discipulis suis: Eamus in Iudaeam iterum. 8Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc? 9Respondit Iesus: Nonne duodecim sunt horae diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt: 10si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. 11Haec ait, et post haec dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum. 12Dixerunt ergo discipuli eius: Domine, si dormit, salvus erit. 13Dixerat autem Iesus de morte eius: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. 14Tunc ergo Iesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est: 15et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi. sed eamus ad eum. 16Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, et moriamur cum eo. 17Venit itaque Iesus: et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem. 18(Erat autem Bethania iuxta Ierosolymam quasi stadiis quindecim.) 19Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham, et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. 20Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat. 21Dixit ergo Martha ad Iesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus: 22Sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. 23Dicit illi Iesus: Resurget frater tuus. 24Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. 25Dixit ei Iesus: Ego sum resurrectio, et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: 26et omnis, qui vivit, et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? 27Ait illi: Utique Domine, ego credidi, quia tu es Christus filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. 28Et cum haec dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te. 29Illa ut audivit, surrexit cito, et venit ad eum: 30nondum enim venerat Iesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. 31Iudaei ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. 32Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum, cecidit ad pedes eius, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. 33Iesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Iudaeos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum, 34et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide. 35Et lacrymatus est Iesus. 36Dixerunt ergo Iudaei: Ecce quomodo amabat eum. 37Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci nati, facere ut hic non moreretur? 38Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. erat autem spelunca: et lapis superpositus erat ei. 39Ait Iesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha soror eius, qui mortuus fuerat: Domine, iam foetet, quatriduanus est enim. 40Dicit ei Iesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? 41Tulerunt ergo lapidem: Iesus autem elevatis sursum oculis, dixit: Pater gratias ago tibi quoniam audisti me. 42ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti. 43Haec cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare veni foras. 44Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Iesus: Solvite eum, et sinite abire. 45Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quae fecit Iesus, crediderunt in eum. 46Quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Iesus. 47Collegerunt ergo Pontifices et Pharisaei concilium, et dicebant: Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit? 48Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum: et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. 49Unus autem ex ipsis Caiphas nomine, cum esset Pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, 50nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. 51Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset Pontifex anni illius, prophetavit, quod Iesus moriturus erat pro gente, 52et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. 53Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. 54Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit in regionem iuxta desertum, in civitatem, quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. 55Proximum autem erat Pascha Iudaeorum: et ascenderunt multi Ierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. 56Quaerebant ergo Iesum: et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum? 57Dederant autem Pontifices, et Pharisaei mandatum, ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendat eum.