1Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: 2Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies, sed conceptum sermonem tenere quis poterit? 3Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti: 4Vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti: 5Nunc autem venit super te plaga, et defecisti: tetigit te, et conturbatus es. 6Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum? 7Recordare obsecro te, quis umquam innocens periit? aut quando recti deleti sunt? 8Quin potius vidi eos, qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, 9Flante Deo perisse, et spiritu irae eius esse consumptos: 10Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt. 11Tigris periit, eo quod non haberet praedam, et catuli leonis dissipati sunt. 12Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius. 13In horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines, 14Pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt: 15Et cum spiritus me praesente transiret, inhorruerunt pili carnis meae. 16Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi. 17Numquid homo, Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit vir? 18Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem: 19Quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea? 20De mane usque ad vesperam succidentur: et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt. 21Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis: morientur, et non in sapientia.