1Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere. 2Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia. 3Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini eius statim. 4Longe fient filii eius a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat. 5Cuius messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias eius. 6Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor. 7Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum. 8Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum: 9Qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero: 10Qui dat pluviam super faciem terrae, et irrigat aquis universa: 11Qui ponit humiles in sublime, et moerentes erigit sospitate: 12Qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod coeperant: 13Qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat: 14Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte sic palpabunt in meridie. 15Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. 16Et erit egeno spes, iniquitas autem contrahet os suum. 17Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes: 18Quia ipse vulnerat, et medetur: percutit, et manus eius sanabunt. 19In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum. 20In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii. 21A flagello linguae absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit. 22In vastitate, et fame ridebis, et bestias terrae non formidabis. 23Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiae terrae pacificae erunt tibi. 24Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum, et visitans speciem tuam, non peccabis. 25Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terrae. 26Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. 27Ecce, hoc, ut investigavimus, ita est: quod auditum, mente pertracta.