1O insensati Galatae, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est, in vobis crucifixus? 2Hoc solum a vobis volo discere: Ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? 3Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummamini? 4Tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa. 5Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei? 6Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad iustitiam. 7Cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahae. 8Providens autem Scriptura quia ex fide iustificat Gentes Deus, praenunciavit Abrahae: Quia benedicentur in te omnes Gentes. 9Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. 10Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in Libro legis ut faciat ea. 11Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum, manifestum est quia iustus ex fide vivit. 12Lex autem non est ex fide, sed, Qui fecerit ea homo, vivet in illis. 13Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno: 14ut in Gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem. 15Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat. 16Abrahae dictae sunt promissiones, et semini eius. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus. 17Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quae post quadringentos et triginta annos facta est Lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. 18Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus. 19Quid igitur lex? Propter transgressionem posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. 20Mediator autem unius non est: Deus autem unus est. 21Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia. 22Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. 23Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae revelanda erat. 24Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur. 25At ubi venit fides, iam non sumus sub paedagogo. 26Omnes enim filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Iesu. 27Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. 28Non est Iudaeus, neque Graecus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Iesu. 29Si autem vos Christi: ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem heredes.