1Dico autem: Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: 2sed sub tutoribus, et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre: 3ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. 4At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, 5ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. 6Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum filii Dei sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater. 7Itaque iam non est servus, sed filius: Quod si filius: et heres per Deum. 8Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis. 9Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma, et egena elementa, quibus denuo servire vultis? 10Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. 11Timeo, ne forte sine causa laboraverim in vobis. 12Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres obsecro vos. Nihil me laesistis. 13Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iampridem: et tentationem vestram in carne mea 14non sprevistis, neque respuistis: sed sicut Angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum. 15Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. 16Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? 17Aemulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini. 18Bonum autem aemulamini in bono semper: et non tantum cum praesens sum apud vos. 19Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. 20Vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis. 21Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis? 22Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera. 23Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem: 24quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans: quae est Agar: 25Sina enim mons est in Arabia, qui coniunctus est ei, quae nunc est Ierusalem, et servit cum filiis suis. 26Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra. 27Scriptum est enim: Laetare sterilis, quae non paris: erumpe, et clama, quae non parturis: quia multi filii desertae, magis quam eius, quae habet virum. 28Nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus. 29Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum: ita et nunc. 30Sed quid dicit Scriptura? Eiice ancillam, et filium eius: non heres erit filius ancillae cum filio liberae. 31Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae: qua libertate Christus nos liberavit.