1Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu. 2Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo. 3Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo, 4sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in charitate. 5Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suae, 6in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto filio suo. 7In quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius, 8quae superabundavit in nobis in omni sapientia, et prudentia: 9ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo, 10in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in caelis, et quae in terra sunt, in ipso: 11In quo etiam et nos sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae: 12ut simus in laudem gloriae eius nos, qui ante speravimus in Christo: 13In quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, (Evangelium salutis vestrae) in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, 14qui est pignus hereditatis nostrae, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius. 15Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Christo Iesu, et dilectionem in omnes sanctos, 16non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis: 17ut Deus, Domini nostri Iesu Christi pater, gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis, in agnitione eius: 18illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis eius, et quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis, 19et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus secundum operationem potentiae virtutis eius, 20quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in caelestibus: 21supra omnem principatum et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. 22Et omnia subiecit sub pedibus eius: et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam, 23quae est corpus ipsius, et plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.