1Et vos convivificavit, cum essetis mortui delictis, et peccatis vestris, 2in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris huius, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae, 3in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis, et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri: 4Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos, 5et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, (cuius gratia estis salvati) 6et conresuscitavit, et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu: 7ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu. 8Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est, 9non ex operibus, ut nequis glorietur. 10Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus. 11Propter quod memores estote, quod aliquando vos eratis Gentes in carne, qui dicebamini praeputium ab ea, quae dicitur circumcisio in carne, manu facta: 12qui eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. 13Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. 14Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua: 15legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem, 16et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. 17Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope. 18quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. 19Ergo iam non estis hospites, et advenae: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, 20superaedificati super fundamentum Apostolorum, et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu: 21in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, 22in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu sancto.