1Filii autem Israel secundum numerum suum, principes familiarum, tribuni, et centuriones, et praefecti, qui ministrabant regi iuxta turmas suas, ingredientes et egredientes per singulos menses in anno, viginti quattuor millibus singuli praeerant. 2Primae turmae in primo mense Iesboam praeerat filius Zabdiel, et sub eo vigintiquattuor millia. 3De filiis Phares, princeps cunctorum principum in exercitu mense primo. 4Secundi mensis habebat turmam Dudia Ahohites, et post se alter nomine Macelloth, qui regebat partem exercitus viginti quattuor millium. 5Dux quoque turmae tertiae in mense tertio, erat Banaias filius Ioiadae sacerdos: et in divisione sua viginti quattuor millia. 6Ipse est Banaias fortissimus inter triginta, et super triginta. praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius. 7Quartus, mense quarto, Asahel frater Ioab, et Zabadias filius eius post eum: et in turma eius vigintiquattuor millia. 8Quintus, mense quinto, princeps Samaoth Iezerites: et in turma eius vigintiquattuor millia. 9Sextus, mense sexto, Hira filius Acces Thecuites: et in turma eius vigintiquattuor millia. 10Septimus, mense septimo, Helles Phallonites de filiis Ephraim: et in turma eius vigintiquattuor millia. 11Octavus, mense octavo, Sobochai Husathites de stirpe Zarahi: et in turma eius vigintiquattuor millia. 12Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de filiis Iemini: et in turma eius vigintiquattuor millia. 13Decimus, mense decimo, Marai, et ipse Netophathites de stirpe Zarai: et in turma eius vigintiquattuor millia. 14Undecimus, mense undecimo, Banaias Pharathonites de filiis Ephraim: et in turma eius vigintiquattuor millia. 15Duodecimus, mense duodecimo, Holdai Netophathites, de stirpe Gothoniel: et in turma eius vigintiquattuor millia. 16Porro tribubus praeerant in Israel, Rubenitis, dux Eliezer filius Zechri: Simeonitis, dux Saphatias filius Maacha: 17Levitis, Hasabias filius Camuel: Aaronitis, Sadoc: 18Iuda, Eliu, frater David: Issachar, Amri filius Michael. 19Zabulonitis, Iesmaias filius Abdiae: Nephthalitibus, Ierimoth filius Ozriel: 20filiis Ephraim, Osee filius Ozaziu: dimidiae tribui Manasse, Ioel filius Phadaiae: 21et dimidiae tribui Manasse in Galaad, Iaddo filius Zachariae: Beniamin autem, Iasiel filius Abner. 22Dan vero, Ezrihel filius Ieroham: hi principes filiorum Israel. 23Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius: quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israel quasi stellas caeli. 24Ioab filius Sarviae coeperat numerare, nec complevit: quia super hoc ira irruerat in Israel: et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David. 25Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel. his autem thesauris, qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, praesidebat Ionathan filius Oziae. 26Operi autem rustico, et agricolis, qui exercebant terram, praeerat Ezri filius Chelub: 27vinearumque cultoribus, Semeias Romathites: cellis autem vinariis, Zabdias Aphonites. 28Nam super oliveta et ficeta, quae erant in campestribus, Balanam Gederites: super apothecas autem olei, Ioas. 29Porro armentis, quae pascebantur in Saron, praepositus fuit Setrai Saronites: et super boves in vallibus Saphat filius Adli: 30super camelos vero, Ubil Ismahelites: et super asinos, Iadias Meronathites. 31super oves quoque Iaziz Agarenus. omnes hi, principes substantiae regis David. 32Ionathan autem patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus: ipse et Iahiel filius Hachamoni erant cum filiis regis. 33Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis. 34Post Achitophel fuit Ioiada filius Banaiae, et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Ioab.