1Divisiones autem ianitorum: de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph. 2Filii Meselemiae: Zacharias primogenitus, Iadihel secundus, Zabadias tertius, Iathanael quartus, 3Aelam quintus, Iohanan sextus, Elioenai septimus. 4Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Iozabad secundus, Ioaha tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus, 5Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus: quia benedixit illi Dominus. 6Semei autem filio eius nati sunt filii, praefecti familiarum suarum: erant enim viri fortissimi. 7filii ergo Semeiae: Othni, et Raphael, et Obed, Elzabad et, fratres eius viri fortissimi: Eliu quoque, et Samachias. 8Omnes hi, de filiis Obededom: ipsi, et filii, et fratres eorum fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom. 9Porro Meselemiae filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo. 10De Hosa autem, id est de filiis Merari: Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater eius in principem) 11Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus. omnes hi filii, et fratres Hosa, tredecim. 12Hi divisi sunt in ianitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini. 13Missae sunt ergo sortes ex aequo, et parvis, et magnis, per familias suas in unamquamque portarum. 14Cecidit ergo sors Orientalis, Selemiae. Porro Zachariae filio eius, viro prudentissimo, et erudito, sortito obtigit plaga Septentrionalis. 15Obededom vero et filiis eius ad Austrum: in qua parte domus erat seniorum concilium. 16Sephim, et Hosa ad Occidentem, iuxta portam, quae ducit ad viam ascensionis: custodia contra custodiam. 17Ad Orientem vero Levitae sex: et ad Aquilonem quattuor per diem: atque ad Meridiem similiter in die quattuor: et ubi erat concilium bini et bini. 18In cellulis quoque ianitorum ad Occidentem quattuor in via, binique per cellulas. 19Hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core, et Merari. 20Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum. 21Filii quoque Ledan, filii Gersonni: de Ledan principes familiarum, Ledan, et Gersonni, Iehieli. 22Filii Iehieli: Zathan, et Ioel fratres eius super thesauros domus Domini, 23Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis. 24Subael autem filius Gersom, filii Moysi, praepositus thesauris. 25Frater quoque eius Eliezer, cuius filius Rahabia, et huius filius Isaias, et huius filius Ioram, huius quoque filius Zechri. et huius filius Selemith. 26Ipse Selemith, et fratres eius super thesauros sanctorum, quae sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus 27de bellis, et manubiis praeliorum, quae consecraverant ad instaurationem, et supellectilem templi Domini. 28Haec autem universa sanctificavit Samuel Videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Ioab filius Sarviae: omnesque sanctificaverant ea per manum Selemith, et fratrum eius. 29Isaaritis vero praeerat Chonenias, et filiis eius ad opera forinsecus super Israel ad docendum et iudicandum eos. 30Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres eius viri fortissimi, mille septingenti praeerant Israeli trans Iordanem contra Occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis. 31Hebronitarum autem princeps fuit Ieria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Iazer Galaad, 32fratresque eius robustioris aetatis, duo millia septingenti principes familiarum. Praeposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiae tribui Manasse, in omne ministerium Dei, et regis.