1David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron; primogenitum Amnon ex Achinoam Iezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide, 2tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith, 3quintum Saphathiam ex Abital, sextum Iethraham de Egla uxore sua. 4Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Ierusalem. 5Porro in Ierusalem nati sunt ei filii Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quattuor de Bethsabee filia Ammiel, 6Iebaar quoque et Elisama, 7et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Iaphia, 8necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem: 9omnes hi, filii David absque filiis concubinarum: habueruntque sororem Thamar. 10Filius autem Salomonis, Roboam: cuius Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Iosaphat, 11pater Ioram: qui Ioram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Ioas: 12et huius Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariæ filius Ioatham 13procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses. 14Sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiæ. 15Filii autem Iosiæ fuerunt, primogenitus Iohanan, secundus Ioakim, tertius Sedecias, quartus Sellum. 16De Ioakim natus est Iechonias, et Sedecias. 17Filii Iechoniæ fuerunt, Asir, Salathiel, 18Melchiram, Phadaia, Senneser et Iecemia, Sama, et Nadabia. 19De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum: 20Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Iosabhesed, quinque. 21Filius autem Hananiæ, Phaltias pater Ieseiæ, cuius filius Raphaia. huius quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cuius filius fuit Sechenias. 22Filius Secheniæ, Semeia: cuius filii Hattus, et Iegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero. 23Filius Naariæ, Elioenai, et Ezechias, et Ezricam, tres. 24Filii Elioenai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Iohanan, et Dalaia, et Anani, septem.