1Filii Iuda: Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal. 2Raia vero filius Sobal genuit Iahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad. hæ cognationes Sarathi. 3Ista quoque stirps Etam: Iezrahel, et Iesema, et Iedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni. 4Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa. isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem. 5Assur vero patri Thecuæ erant duæ uxores, Halaa, et Naara. 6Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari. isti sunt filii Naara. 7Porro filii Halaa, Sereth, Isaar, et Ethnan. 8Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum. 9Fuit autem Iabes inclytus præ fratribus suis, et mater eius vocavit nomen illius Iabes, dicens: Quia peperi eum in dolore. 10Invocavit vero Iabes Deum Israel, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est. 11Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon. 12Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas: hi sunt viri Recha. 13Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi. 14Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Ioab patrem Vallis artificum: ibi quippe artifices erant. 15Filii vero Caleb filii Iephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela: Cenez. 16Filii quoque Ialeleel: Ziph, et Zipha, Thiria, et Asrael. 17Et filii Ezra, Iether, et Mered, et Epher, et Ialon, genuitque Mariam, et Sammai, et Iesba patrem Esthamo. 18Uxor quoque eius Iudaia, peperit Iared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoe. hi autem filii Bethiæ filiæ Pharaonis, quam accepit Mered. 19Et filii uxoris Odaiæ sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi. 20Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Iesi, Zoheth, et Benzoheth. 21Filii Sela, filii Iuda: Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in Domo iuramenti. 22Et qui stare fecit Solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem. hæc autem verba vetera. 23Hi sunt figuli habitantes in Plantationibus, et in Sepibus, apud regem in operibus eius, commoratique sunt ibi. 24Filii Simeon: Namuel et Iamin, Iarib, Zara, Saul. 25Sellum filius eius, Mapsam filius eius, Masma filius eius. 26Filii Masma: Hamuel filius eius, Zachur filius eius, Semei filius eius. 27Filii Semei sedecim, et filiæ sex: fratres autem eius non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Iuda. 28Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal, 29et in Bala, et in Asom, et in Tholad, 30et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg, 31et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim. hæ civitates eorum usque ad regem David. 32Villæ quoque eorum: Etam, et Aen, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque. 33Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal. hæc est habitatio eorum, et sedium distributio. 34Mosobab quoque et Iemlech, et Iosa filius Amasiæ, 35et Ioel, et Iehu filius Iosabiæ filii Saraiæ filii Asiel, 36et Elioenai, et Iacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia, 37Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia. 38Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer. 39Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad Orientem vallis, et ut quærerent pascua gregibus suis. 40Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham. 41Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiæ regis Iuda: et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in præsentem diem: habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt. 42De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Iesi: 43et percusserunt reliquias, quæ evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.