1Veritatem dico in Christo Iesu, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto: 2quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo. 3Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, 4qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa: 5quorum patres, ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. 6Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israel sunt, ii sunt Israelitae: 7neque qui semen sunt Abrahae, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen: 8id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine. 9Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Sarae filius. 10Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. 11Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali, (ut secundum electionem propositum Dei maneret) 12non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei: Quia maior serviet minori, 13sicut scriptum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. 14Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit. 15Moysi enim dicit: Miserebor cuius misereor: et misericordiam praestabo cuius miserebor. 16Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. 17Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuncietur nomen meum in universa terra. 18Ergo cuius vult miseretur, et quem vult indurat. 19Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim eius quis resistit? 20O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei, qui se finxit: Quid me fecisti sic? 21An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? 22Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae, aptata in interitum, 23ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. 24Quos et vocavit non solum ex Iudaeis, sed etiam in Gentibus, 25sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. 26Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi. 27Isaias autem clamat pro Israel: Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient. 28Verbum enim consummans, et abbrevians in aequitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram: 29et sicut praedixit Isaias: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus. 30Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam: iustitiam autem, quae ex fide est. 31Israel vero sectando legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit. 32Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis, 33sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis, qui credit in eum, non confundetur.