1Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae: 2et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. 3Et extendens Iesus manum, tetigit eum, dicens: Volo. Mundare. Et confestim mundata est lepra eius. 4Et ait illi Iesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis. 5Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum Centurio, rogans eum, 6et dicens: Domine, puer meus iacet in domo paralyticus, et male torquetur. 7Et ait illi Iesus: Ego veniam, et curabo eum. 8Et respondens Centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. 9Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alio: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit. 10Audiens autem Iesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. 11Dico autem vobis, quod multi ab Oriente, et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno caelorum: 12filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores: ubi erit fletus, et stridor dentium. 13Et dixit Iesus Centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora. 14Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem, et febricitantem: 15et tetigit manum eius, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis. 16Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes: et eiiciebat spiritus verbo: et omnes male habentes curavit: 17ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit: et aegrotationes nostras portavit. 18Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit discipulos ire trans fretum. 19Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris. 20Et dicit ei Iesus: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos: filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. 21Alius autem de discipulis eius ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. 22Iesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. 23Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius: 24et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat. 25Et accesserunt ad eum Discipuli eius, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus. 26Et dicit eis Iesus: Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens, imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. 27Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? 28Et cum venisset Iesus trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. 29Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis, et tibi, Iesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? 30Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. 31Daemones autem rogabant eum, dicentes: Si eiicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. 32Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce magno impetu abiit totus grex per praeceps in mare: et mortui sunt in aquis. 33Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nunciaverunt haec omnia, et de eis, qui daemonia habuerant. 34Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu: et viso eo rogabant eum, ut transiret a finibus eorum.