1Quibus transgressis, dixit Dominus ad Iosue: 2Elige duodecim viros singulos per singulas tribus: 3et praecipe eis ut tollant de medio Iordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria. 4Vocavitque Iosue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israel, singulos de singulis tribubus, 5et ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, iuxta numerum filiorum Israel, 6ut sit signum inter vos: et quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes: Quid sibi volunt isti lapides? 7respondebitis eis: Defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini, cum transiret eum: idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Israel usque in aeternum. 8Fecerunt ergo filii Israel sicut praecepit eis Iosue, portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, iuxta numerum filiorum Israel, usque ad locum, in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos. 9Alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes, qui portabant arcam foederis Domini: et sunt ibi usque in praesentem diem. 10Sacerdotes autem, qui portabant arcam, stabant in Iordanis medio, donec omnia complerentur, quae Iosue, ut loqueretur ad populum, praeceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit. 11Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum. 12Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati praecedebant fratres suos filios Israel, sicut eis praeceperat Moyses: 13et quadraginta pugnatorum millia per turmas, et cuneos, incedebant per plana atque campestria urbis Iericho. 14In die illo magnificavit Dominus Iosue coram omni Israel, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, adhuc viveret. 15Dixitque ad eum: 16Praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, ut ascendant de Iordane. 17Qui praecepit eis, dicens: Ascendite de Iordane. 18Cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini, et siccam humum calcare coepissent, reversae sunt aquae in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant. 19Populus autem ascendit de Iordane, decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis contra Orientalem plagam urbis Iericho. 20Duodecim quoque lapides, quos de Iordanis alveo sumpserant, posuit Iosue in Galgalis, 21et dixit ad filios Israel: Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis: Quid sibi volunt lapides isti? 22docebitis eos, atque dicetis: Per arentem alveum transivit Israel Iordanem istum, 23siccante Domino Deo nostro aquas eius in conspectu vestro, donec transiretis: 24sicut fecerat prius in mari rubro, quod siccavit donec transiremus: 25ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.