1Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Iericho: ostenditque ei Dominus omnem Terram Galaad usque Dan, 2et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram usque ad mare novissimum, 3et australem partem, et latitudinem campi Iericho civitatis palmarum usque Segor. 4Dixitque Dominus ad eum: Haec est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac, et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam. 5Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, iubente Domino: 6et sepelivit eum in valle Terrae Moab contra Phogor: et non cognovit homo sepulchrum eius usque in praesentem diem. 7Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est: non caligavit oculus eius, nec dentes illius moti sunt. 8Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen. 9Iosue vero filius Nun repletus est Spiritu sapientiae, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israel, feceruntque sicut praecepit Dominus Moysi. 10Et non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, 11in omnibus signis atque portentis, quae misit per eum, ut faceret in Terra Aegypti Pharaoni, et omnibus servis eius, universaeque terrae illius, 12et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quae fecit Moyses coram universo Israel.