1Psalmus David. Exultate iusti in Domino: rectos decet collaudatio.
2Confitemini Domino in cithara: in psalterio decem chordarum psallite illi.
3Cantate ei canticum novum: bene psallite ei in vociferatione.
4Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera eius in fide.
5Diligit misericordiam et iudicium: misericordia Domini plena est terra.
6Verbo Domini cæli firmati sunt: et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
7Congregans sicut in utre aquas maris: ponens in thesauris abyssos.
8Timeat Dominum omnis terra: ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
9Quoniam ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt.
10Dominus dissipat consilia gentium: reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
11Consilium autem Domini in æternum manet: cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
12Beata gens, cuius est Dominus, Deus eius: populus, quem elegit in hereditatem sibi.
13De cælo respexit Dominus: vidit omnes filios hominum.
14De præparato habitaculo suo respexit super omnes, qui habitant terram.
15Qui finxit sigillatim corda eorum: qui intelligit omnia opera eorum.
16Non salvatur rex per multam virtutem: et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
17Fallax equus ad salutem: in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.
18Ecce oculi Domini super metuentes eum: et in eis, qui sperant super misericordia eius.
19Ut eruat a morte animas eorum: et alat eos in fame.
20Anima nostra sustinet Dominum: quoniam adiutor et protector noster est.
21Quia in eo lætabitur cor nostrum: et in nomine sancto eius speravimus.
22Fiat misericordia tua Domine super nos: quemadmodum speravimus in te.