1Et reversus est angelus qui loquebatur in me, et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo. 2Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernæ ejus super illud, et septem infusoria lucernis quæ erant super caput ejus. 3Et duæ olivæ super illud: una a dextris lampadis, et una a sinistris ejus. 4Et respondi, et aio ad angelum qui loquebatur in me, dicens: Quid sunt hæc, domine mi? 5Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, domine mi. 6Et respondit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens: Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum. 7Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? In planum: et educet lapidem primarium, et exæquabit gratiam gratiæ ejus. 8Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 9Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. 10Quis enim despexit dies parvos? Et lætabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram. 11Et respondi, et dixi ad eum: Quid sunt duæ olivæ istæ, ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus? 12Et respondi secundo, et dixi ad eum: Quid sunt duæ spicæ olivarum quæ sunt juxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro? 13Et ait ad me, dicens: Numquid nescis quid sunt hæc? Et dixi: Non, domine mi. 14Et dixit: Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universæ terræ.