1Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum: Ex fide. Superius dixit, justificati gratis per gratiam, ne ipsa fides superba sit. Non dicat fidelis: ut merear justificationem, habeo fidem: respondetur enim ei: quid habes quod non accepisti? Pacem habeamus, qui ei reconciliati per ministrum gratiæ Christum. 2per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei. Per quem. Enumerat beneficia quæ a Christo habentur. 3Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur: Tribulatio. Quod tribulatio non tollit patientiam, facit charitas quæ est proprium donum Spiritus sancti. Spem. Id est certitudinem gloriæ futuræ, quæ humanæ rationi vana videtur: sed testimonio virtutis, id est patientiæ vel miraculorum, firmatur. 4patientia autem probationem, probatio vero spem, 5spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Spes autem. Quia est in Deo qui non fallit, non in homine mendace, cujus spei pignus est Spiritus: legitur enim: Fons aquæ tuæ sit tibi proprius, et nemo alienus communicet tibi Eccli. 5.; ipse est Spiritus, quem non possunt accipere mali, et charitas est, quam habere et malus esse non potest aliquis. Sed nomen Christi habere et baptismum, corpus Domini sumere, et cætera sacramenta habere, et malus esse potest. Charitas ergo est proprium donum Spiritus, et singularis fons. Charitas Dei. Vel Deus late nos diligit: et hoc habemus in cordibus nostris per Spiritum qui facit nos intelligere charitatem Dei erga nos. 6Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est? Ut quid enim. Cum Deus nos diligat, vel nos eum per Spiritum, spes implebitur: quia nisi ita sit, frustra est passus Christus. Et hoc est cur Christus pro impiis, id est pro dilectione impiorum vel pro vice eorum, pro impiis, non qui olim fuissent, et non tunc, sed cum essemus infirmi in peccatis. Secundum tempus, id est, per triduum tantum, ne desperes de ejus potentia cujus apparet in morte benevolentia: a quo tales arrhas accipimus, quod donavit impiis mortem suam, qui servat justis vitam suam. Mortuus est pro te, o homo mortalis, ut vivas cum illo. Suscepit mortem nostram, ut donaret nobis vitam suam: accepit ex te, unde moreretur pro te. Induit se, ubi pro te moreretur: induet te, ubi cum illo vivas. Induit se carne mortali in virginitate matris: induet te vita perenni in æqualitate Patris. 7vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori. Vix. Dicit, pro justo. Forsitan pro bono: ostendit utrumque difficile et rarum, sed alterum difficilius et rarius. Pro justo, etc. Justus pro exercitio, qui et bonus; sed est et bonus qui non justus, id est qui natus est in simplicitate: innocens qui nondum laboravit, ut amplificaret se bonis, ut sunt parvuli in baptismo mundati; et licet justus melior, causa tamen innocentiæ miserabilior quam justitiæ, quia non est hujusmodi justitia sine severitate. 8Commendat autem caritatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, Cum adhuc. Ecce dum oderat secundum peccata, amabat secundum quod opus ejus: quod et fecit ante mundi constitutionem. Dicendum erat quantum nos dilexit, ne desperaremus; et quales, ne superbiremus. Fuit et alius modus possibilis Deo qui omnia potest, sed nullus nostræ miseriæ sanandæ convenientior. Quid enim nos tantum erigit, et a desperatione immortalitatis liberat, quam quod tanti nos fecit, ut homo pro nobis moreretur? 9Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. Multo igitur. Gravius est pro peccato mori et peccatum tollere, quam jam justos etiam cooperantes salvare. In sanguine. Quia sic superatur justitia diabolus, non potentia. Justitia, quia immeritum, scilicet Christum diabolus occidit: unde et alios jure perdit. Non potentia, quia diabolus amator potentiæ, desertor justitiæ est, in quo homines magis eum imitantur. Placuit igitur Deo ut non potentia, sed justitia vincens hominem erueret, in quo homo eum imitaretur: postea vero in resurrectione secuta est potentia, quia revixit mortuus, nunquam postea moriturus. 10Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. Inimici essemus. Non quoquomodo peccatores. Reconciliati sumus. Quia prius juste eramus sub potestate diaboli natura depravata peccato. 11Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. 12Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Propterea. Dixit per Christum esse justitiam et vitam. Et quod possit esse per eum, per similitudinem in minori probare intendit. Per unum. Adam scilicet non unam Evam dixit Apostolus: consuetudinem tenens, dum successionem posteritatis humanæ (quæ peccato et morti ex eo venienti succumbit) non mulieri, sed viro attribuit. Non enim ex muliere posteritas, sed ex viro nominari solet. Vel, quia mulier de viro est, et utriusque una caro. Sive ergo ab Eva, sive ab Adam dicatur, utrumque ad primum hominem pertinet: et per hoc Apostolus peccatum originale propagationis intelligi voluit cujus princeps Adam, non imitationis, cujus princeps diabolus; unde: Invidia diaboli mors intravit in hunc mundum. In omnes homines. Quia etiam ante legem, cum non ita videretur lege non docente; imputa batur quidem peccatum apud homines, sed non apud Deum ut putabant peccatores apud quem putabatur impune futurum, cum nesciretur judicaturus: sed ubi lex data est, noverunt Deum curare humana et judicare. Ante non imputabatur, sed regnavit mors secure, possidente homines diabolo pro impunitate credita usque ad Moysen per quem rediit cognitio unius Dei. Regnavit ergo mors (ut habet alia littera), non tamen in omnes, sed in similes prævaricatori Adæ, qui, neglecto Deo, creaturæ servierunt, sicut ille loco Dei, diabolo consensit. Tales erant fere omnes usque ad legem. Perpauci, ut Abraham, uni Deo servierunt, et in eos non regnavit mors, imo sub spe servati sunt in adventu Christi liberandi. 13Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset. Usque ad legem, etc. Id est quia nec lex potuit auferre peccatum, sed auxit, sive naturalis, sive scripta: sed non imputabatur, id est ignorabatur: regnavit tamen usque ad Moysen, id est legem: quia nec ipsa potuit regnum mortis auferre, quæ regnat dum non sinit reatus peccati ad vitam æternam venire, sed ad gehennam trahit. Hoc regnum sola gratia Christi destruxit etiam in antiquis: præter quos in omnes regnavit: etiam in eos qui non sua propria voluntate peccaverunt, sicut Adam, sed originali vitio tenebantur ut pueri. 14Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri. Sed regnavit. Non imputabatur, sed effectus indicabat, quia mors corporalis regnavit quotidie per aliquas passiones, tandem dissolvendo usque ad Moysen, cum minus videretur. Qui est forma. Adam est forma Christi: quia sicut ille est pater omnium secundum carnem, sic Christus secundum fidem; et sicut ex latere illius formata est Eva, sic ex hujus latere profluxerunt sacramenta, per quæ salvatur Ecclesia. Ideoque sicut ille communicare potuit filiis suis peccatum et mortem, sic iste suis justitiam suam et vitam, et etiam iste plus boni suis confert, quam ille mali: et ideo magis potest salvare quam ille perdere. 15Sed non sicut delictum, ita et donum: si enim unius delicto multi mortui sunt: multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit. Sed non sicut, etc. Forma est in hoc, quod unus emendat, unus peccavit, sed causa Adæ non talis est qualis Christi: quia unum est delictum Adæ, quo multi, id est similiter prævaricantes mortui sunt, sed Christi gratia in plures: quia et in hos, et in non similiter prævaricantes. 16Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in justificationem. 17Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. Si enim. AMBR. Mors regnavit, non regnat, quia qui per legem, etc., usque ad non enim generalis damnatio vel justificatio in omnibus. Per unum regnavit, etc. Quia quas vires in illo habuit, in omnes posteriores exercuit, quorum materia fuit: sicut et culpa, quæ ejus solius fuit; in omnes transfusa est. Multo magis, etc. Quia æternaliter, cum in eis regnaverit mors temporaliter et cum fine. 18Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem: sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ. Per unius justitiam, etc. Non quod omnes geniti ab Adam regenerentur per Christum, sed sicut nullius carnalis generatio est nisi per Adam, sic spiritualis nullius nisi per Christum. Si qui essent præter Adam generati, et si qui præter Christum regenerati, non diceret omnes et omnes. Sicut autem nullus homo præter illam generationem, sic nullus justus præter istam. Eosdem post dicit multos. 19Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi. Sicut enim, etc. Determinat delictum unius et justitiam unius, ut sicut ille merito peccati perdidit, ita iste merito justitiæ nos liberasse videatur. Ita et per unius, etc. Hominis ait, non, Dei vel Verbi fidem, ne putes antiquos justos in solo Verbo Dei, id est solius Verbi fide sine fide incarnationis liberari. 20Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: Lex autem, etc. Ostenderat Christum dimittere omnia peccata tam originalia quam actualia: hic addit quod et a peccato legis liberat, id est prævaricatione, ut Judæi Christo magis sint obnoxii; quasi dicat: Prima est justificatio, lex autem latenter intravit. AMBR. Dicit hic Apostolus quid provenerit data lege, etc., usque ad Deus omnia dimisit. Lex autem subintravit. Natis in peccatis datur lex ad domandam superbiam quasi: Non deest qui jubeat, sed deest qui impleat, quia in peccato natus implere non potest: ideo natus est Christus, id est gratia quæ sanaret. Ut abundaret delictum. Ut scilicet qui in sordibus erat prævaricando magis sordesceret, ut mediocris pædagogum haberet, perfectus signum, et durus sentiret flagellum. Superabundavit. Quia et gratia Christi etiam his proficit quos diabolus vincere non potuit: et quia peccatum ad tempus regnavit, gratia in æternum. 21ut sicut regnavit peccatum in mortem: ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum. Sicut regnavit peccatum in mortem. Non addit, per unum vel per Adam: quia non de illo solum agit quod ex Adam traxerunt homines, sed et de eo quod sua voluntate addiderunt. Sed cum dicit: Gratia regnet, addit, per Jesum Christum, etc., quia per eum non tantum originalis, sed et voluntariorum fit remissio peccatorum.