1Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ judicas. Propter quod, etc. Hoc communiter de gentibus et Judæis. Judæus judicabat gentilem, propter priorem statum: gentilis Judæum: uterque homo, non spiritus. Si Judæus judicat gentilem de idololatria, et ipsi idololatræ. Si gentilis Judæum de legis prævaricatione, et ipse prævaricator naturalis legis. Inexcusabilis. Quia tu ipse testis es damnationis tuæ, dum alium judicas: quare hoc? quia eadem agis. Qui judicas. In quo ostendit se esse quod non est, id est justum. Eadem enim agis. Inanem excusationem gentium et Judæorum sua auctoritate destruit Apostolus: posset enim excusationem peccati sui dicere Judæus: Etsi agam eadem, tamen me Judæum defendit genus et lex, me gentilem ignorantia. Contra Apostolus, Qui judicas, etc. THEOD. Est autem manifestum iis qui sapiunt, quod qui se inique gerunt, divina sententia puniuntur. 2Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. 3Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei? Existimas autem. Communiter legitur hoc capitulum contra Judæos et gentiles; potest tamen et specialiter legi contra superciliosum quemlibet Ecclesiæ prælatum. Quia tu effugies. Peccas, dum tibi impunitatem promittis, gravius: quia contemnis bonum Dei, et ignoras te contemnere, et hoc facis? Increpatio, quasi diceret: Mirum est. 4an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? An divitias bonitatis. AMBR. Copiosa est bonitas quæ multa et multis, etc., usque ad sed ad impunitatem vertit. 5Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, Secundum autem. Sunt enim quidam quibus mala quæ agunt displicent, et ducti pœnitentia cordis, quatenus eis datur ex eis exire, laborant: de quibus hic non loquitur. Sunt alii quibus placent mala, et de misericordia Dei nimis præsumentes in eis pertinaciter perdurant, in quo illius ostendunt patientiam, et suam cumulant sarcinam deterius peccando. Sunt et alii quibus displicent quidem mala, sed quoniam gravia esse intelligunt, putant sibi jam non posse ignosci, sicut ille qui dixit: Major est iniquitas mea Gen. 4., etc. Illi ergo nimia spe Deum non justum autumant: isti vero desperatione Deum non bonum æstimant. Ex utroque ergo periclitabuntur, et sperando et desperando, contrariis rebus et contrariis affectionibus laborantes, peribunt. Justi judicii. CYPR. Justum judicium Dei dixit esse, etc., usque ad non potest pœnitentia prodesse peccanti. 6qui reddet unicuique secundum opera ejus: Qui reddet unicuique. Qui modo illis quos liberat, non reddit, quoniam erga iniquos modo larga est ejus bonitas. In futuro autem reddet mala pro malis, quoniam justus: bona pro malis, quoniam bonus et justus. Tantum mala pro bonis non reddet, quoniam injustus non est. GREG. Ad justitiam pertinet, ut nunquam supplicio careant, quorum mens, etc., usque ad æternaliter puniri hominem. 7iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam: 8iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. Indignatio. Ne videatur irasci, et non vindicare: unde tribulatio et angustia. 9Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci: Tribulatio et angustia. Interim in anima sola ante judicium, post judicium autem ira et indignatio. In omnem. Quod supra indefinite, ibi: His autem qui, hic universaliter, ut includat Judæum et gentilem. Animam dicit, quia de incredulo agit anima, pro cujus perfidia arctabitur spirituali pœna. Judæi primum. AMBR. Judæum semper anteponit: quia sicut credens honorificentior est propter Abraham, ita diffidens pejus tractandus est, quia promissa patribus refutavit. 10gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco: 11non enim est acceptio personarum apud Deum. Non est enim, etc. Coæquat Judæum et gentilem in pœna et gloria: quia Deus judicat non secundum personas, sed secundum merita: quia utrosque secundum modum peccati damnat. AMBR. Prærogativam generis non sequitur Deus ut suscipiat, causa patrum, diffidentem, vel abjiciat a se, propter indignitatem parentum, credentem, sed unumquemque proprio merito aut remunerat, aut condemnat. 12Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. Sine lege. AUG. Ideo Apostolus gentiles sine lege dixit, quia Moysi legem scriptam non acceperant, quam se accepisse gloriabantur Judæi. In lege. ID. Qui noverunt divina mandata, aufertur ab eis excusatio, etc., usque ad vel additamento propriæ voluntatis. Judicabuntur. Non ut quasi per ignem salvi fiant, ut quidam dicunt, sed prorsus peribunt. Dicit enim Christus quod tolerabilius erit Sodomæ in judicio, quam Judæis in Christum non credentibus. Et item dicit quod excusationem non habebunt de peccato infidelitatis, quia venit et locutus est eis: de quo habent excusationem illi, quibus nec per se nec per suos locutus est, qui tamen non effugient damnationem: quia qui sine lege, etc. Leviora tamen passuri quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur. 13Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. Non enim auditores. Nonne sola lex sulvat? Non, quia non facit justos, et hoc est: Non enim pro auditu, sed factores quicunque, quod quidem est per gratiam. Sed factores, id est, qui credunt in Christum, quem lex promisit, quicunque sint, quod non est nisi per gratiam. AUG., lib. de Spir. et lit., c. 26. Factores legis justificabuntur, id est, justi deputabuntur, vel justi fient non qui ante erant factores justificabuntur, quia etiam gentes. 14Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex: Cum enim, etc. Supra dixerat gentilem damnari, si male operaretur; salvari, si bene: sed cum legem non habeat, quasi nesciat quid sit bonum quidve malum, videtur sibi neutrum debere imputari. Contra Apostolus: Etsi non habeat scriptam legem, habet tamen naturalem: qua intelligit et sibi conscius est quid sit bonum et quid sit malum, vitium quippe contra naturam est, quod utique sanat gratia. Non enim usque adeo in humana anima imago terrenorum affectuum labe detrita est, ut nulla in ea lineamenta remanserint. Non omnino deletum est quod ibi per imaginem Dei, cum homo crearetur, impressum est. Proinde vitio sanato per gratiam, naturaliter fiunt ea quæ legis sunt. Non quod per naturam negata sit gratia, sed potius per gratiam reparata natura: qua gratia in interiori homine renovato lex justitiæ rescribitur, quam deleverat culpa. 15qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, Opus legis. Est fides, quam ultro habent in cordibus, id est, intimo affectu, ubi fides per dilectionem operatur. 16in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum. 17Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, Si autem tu, etc. Hic Judæos aggreditur, gravius accusans eos de peccatis, eo quod plura haberent auxilia. 18et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem, 19confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, Decem esse. Cæcos et in tenebris existentes dicit gentiles, qui et ratione privati cæci sunt; et si quid sciunt, tamen in tenebris sunt. 20eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege. Habentem formam. Ut aliis exemplum scientiæ legis sis et veritatis. Quidam enim scientiam et intellectum alicujus libri habent et ita sentiunt sicut auctor ipse sensit, non tamen habent inde veritatem: quia nesciunt quomodo sit verum, nec etiam esse verum: sed Judæus jactat se habere sensum legis, et scire verum esse sensum illum legis, ita ut aliis scire volentibus sit exemplar. 21Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui prædicas non furandum, furaris: 22qui dicis non mœchandum, mœcharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis: 23qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras. 24(Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.) Nomen enim Dei. Inter gentes blasphematur nomen Dei per Judæos: quia credentibus Judæi suadere nitebantur Christum non esse Deum dicendum. Vel quia olim gentes non animadvertebant Judæos sibi traditos pro noxis suis, sed idolis suis dabant gloriam de victoria sua, quasi Judæorum Deum vicissent in Judæis. 25Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est. Circumcisio quidem. Ostendit supra legem non juvare eos, modo circumcisionem non juvare ad obtinendam justitiam. Prodest, si legem, etc. Quia obediendo Deo, signum facit veritatis, dum populus rudis sub timore Dei custoditur. Prodest. Quæritur quomodo hic dicit circumcisionem prodesse, cum in sequentibus dicat: Si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit? Respondetur: Secundum statum diversorum temporum hoc vult intelligi. Nam secundum statum veteris legis olim profuit circumcisio, sed non profuit ad salutem sine spirituali legis observantia, de quo hic. Modo autem, scilicet tempore gratiæ, postquam exhibita est veritas, non modo non prodest, sed etiam obest, de quo in sequentibus. 26Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur? Nonne. Gentilis comparatione sui te, o Judæe, damnabilem ostendit, qui non per naturam, neque per circumcisionem, sed per legem novisti, quod ille per naturam, id est Christum? 27et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es? Judicabit, etc. ORIG. In carne est circumcisio. Circumcidere est ex genitali membro, etc., usque ad in quibus non carnis circumcisio, sed legis observatio est. 28Non enim qui in manifesto, Judæus est: neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio: Non enim. Quasi: bene potest fieri Judæus gentilis, et gentilis Judæus, sicut dictum est. Judæus. Interpretatur confitens: qui enim vere credit et recte confitetur, vere est Judæus. 29sed qui in abscondito, Judæus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. Circumcisio cordis. ORIG. Est quæ purificat animam, et vitiorum maculas abscindit. Cujus laus. AMBR. Laudat Deus credentem, etc., usque ad quod coram hominibus apparebat in opere. Non ex hominibus. AUG. Circumcisionem autem cordis dicit, puram scilicet ab omni illicita concupiscentia voluntatem: quod non fit littera docente et minante, sed spiritu adjuvante atque sanante.