1Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. Et obsecratio. Voluntas enim, ut ad vera credenda moveatur non sibi sufficit, nisi per gratiam Deus sibi opituletur, unde: Nemo venit ad me, nisi cui datum fuerit a Patre meo Joan. 4.. 2Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. Testimonium enim perhibeo illis quod. AMBR. De his dicit, qui non ex invidia, sed ex errore Christum non receperunt, quibus Petrus: Scio quod per ignorantiam hoc egistis Act. 3.. Non secundum scientiam. Stultum enim est legem venerari, et Deum legis persequi. 3Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. Ignorantes enim Dei justitiam. Non qua Deus justus, sed quæ homini inest ex Deo. Justitiæ Dei non sunt subjecti. Hæc est justitia Dei, quæ non in præcepto legis quo timor incutitur, sed in adjutorio gratiæ Christi constituta est. 4Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti. Finis. Non consumens, sed perficiens: perficit ergo justitiam per fidem sine operibus legis. Christus. Ex Christo est justitia; quia si per legem scriptam vel naturalem esset, et non fide Christi, ergo Christus gratis moreretur. Ad justitiam. Non humanam, sed divinam. Est enim humana et divina: de humana ibi, Moyses; de divina ibi: Quæ autem ex, etc. Scriptura. In Numeris et Levitico ita habetur: Qui fecerit ea, vivet in illis. 5Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. Vivet in ea. Habet istud præmium, scilicet ne ista morte puniatur. Non est autem magna justitia, timere, nec habet meritum apud Deum. 6Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in cælum? id est, Christum deducere: Id est Christum deducere. Id est negare Christum ascendisse. 7aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare. 8Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus. Prope est verbum. Id est utile est, vel non est aliquid inconveniens vel dicere vel credere. Vel prope, quia non est longe a natura animorum: et loquendi ratione, quod nobis dicitur ut credamus. Hoc est verbum. AUG., Tract. 80, in Joannem. De quo Dominus ait: Nam vos mundi estis propter verbum quod locutus sum vobis, etc., usque ad nam et in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud est virtus remanens. 9Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Quia si confitearis. AUG. Ecce lans fidei et merces. Laus fidei est, si credideris, quia Dominus est Jesus, etc., usque ad qui eam in resurrectione sibi congrua, hoc est in justificatione præcedit. 10Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem. Corde creditur. Cætera potest nolens, sed credere non potest nisi volens. Confessio. AUG., in Psal. 30, concione 3. Confiteri est dicere, quid sit in corde, etc., usque ad quia ita credit, ita et in ore debet, ut ita prædicet. 11Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur. 12Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. Qui invocant. Orans invocat; sed hoc certe non potest, nisi prius credat. Qui ergo invocant, non modo credunt, sed etiam orant, ut postquam crediderit alicujus animus, non desinat id postulare, quod promisit Deus toto corde vigilantibus, quia credere dat remissionem peccatorum. Invocare autem impetrat promissa Dei. 13Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. 14Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine prædicante? Quomodo ergo invocabunt, etc. Probato, qoud de utroque assumitur populo, ostendit per quid, scilicet per missionem utrisque factam, quam qui non receperit, inexcusabilis est. Invocatio salvat, ergo oportet credere: quia, quomodo, etc. Aut quomodo credent, etc. Quasi dicat: Non credent, nisi audiant. Nec enim olim aliquis credidit qui non aliquo modo audivit vel interius vel exterius. Dicit autem quod credere ex auditu sit, audire ex prædicatione, prædicare ex missione Dei; ita ut totum descendat ex fonte gratiæ. Prædicatio autem vere est ex missione, quia et pseudo bene nuntiantes, misit Deus qui in bonum malo novit uti. Aliquando etiam malos malis mittit in iram, id est prædicare permittit malos malis ad eorumdem pœnam, ut vicissim per se, sicut justum est, pereant. AUG. Apostolus quod ait: Quomodo credent ei quem non audierunt? De gentibus dixit, etc., usque ad prædicatores Christi esse mittendos. 15quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona ! Quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? Ecce apparet quod et ad gentes missi sunt prædicatores. Quam speciosi. Quia mundum illuminant, in quo apparet a Deo missos, alioquin hoc non poterant. Pacem. Reconciliationem inter populum et populum diruta maceria legalis ritus in Judæis, et idololatriæ in gentibus. Et inter Deum impios per fidem justificantem, et homines in eum credentes. Evangelizantium bona. Pacem super pacem, quia et regnum Dei pax est. 16Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? Isaias enim dicit, etc. Præscius Deus prædixit infidelitatem Judæorum, sed non fecit; neque præscisset mala eorum, nisi ea haberent. Sic etiam excæcat quod est deserendo, non autem faciendo et hoc meruit voluntas. Si dicitur non possunt Judæi credere quia Isaias prædixit, dico non possunt, quia nolunt. Quod Deus præscivit, prædixit; sed non fecit. Non possunt, dum superbi, dum tales, ut scilicet omnia suis viribus attribuerent, et negarent sibi necessarium esse divinum auxilium ad bene operandum. 17Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Fides ex, etc. Etsi Deus intus doceat, tamen præco exterius annuntiat. Per verbum. Id est per gratiam Christi doctores verbi evangelici nobis mittentis. Nisi enim dicatur aliquid, nec audiri potest nec credi. 18Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. Et quidem. Vel equidem, id est certe, et ita inexcusabiles, sicut in Psalmis ostendit David dicens: In omnem terram exivit sonus eorum. AUG., epist. 80, quæ est ad Hesych. Non hoc tempore Apostoli impletum est, etc., usque ad sic et illud: Testes mihi eritis usque ad ultimum terræ Act. 1.. 19Sed dico: Numquid Israël non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam. Sed dico: Nunquid Isræl. Probavit omnes audiisse, et ita Judæos audiisse. Sed quia possent et audisse et non cognovisse, affirmat eos etiam cognovisse. Cognovit. Isræl dicitur cognovisse doctrinam Evangelii et adventum Christi, quia contradicere non potuit ratione vel auctoritate; sed non vere cognovit, ut menti eorum bene sederet. Ad æmulationem. Invidia Judæis est, dum gentes eorum Deum suum dicunt, et promissiones et legem eorum et prophetas ad se pertinere. In non gentem. Gentiles non prius dicebantur gens sancta, quia sine lege erant; vel modo non gens, quia non gentiliter vivunt. In gentem insipientem. In id est, contra gentem insipientem, id est contra gentiles qui Deum verum non noverant. 20Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quærentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant. 21Ad Israël autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem. Tota die. Toto tempore quo cum eis commoratus sum, et mundum illuminavi, opera et affectus ample ostendi Judæis; vel in parte diei totius, in cruce expandi manus meas, etc. Expandi manus. Quasi dicat: Ampliora ostendi Judæis. Etenim nullum eis beneficium negavit; nam mortuos illorum suscitavit, diversas eorum infirmitates curavit. Ille autem dicitur manus expandere, qui poscentibus beneficia largiter tribuit.