1Post hæc audivi quasi vocem turbarum multarum in cælo dicentium: Alleluja: salus, et gloria, et virtus Deo nostro est: Post hæc audivi. Id est, damnationem malorum vidi completam, sicut a Christo audieram complendam. Modo subjungit quod de ista damnatione sancti exsultant sicut moniti erant ad exsultandum in versu illo: Exsultate super eam, cœli, per quod multo gravior intelligitur pœna malorum. Alleluia, etc. Ideo dicimus alleluia, quia laus est Deo nostro, et quia talia nobis fecit, antonomastice eum laudare debemus. 2quia vera et justa judicia sunt ejus, qui judicavit de meretrice magna, quæ corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus. 3Et iterum dixerunt: Alleluja. Et fumus ejus ascendit in sæcula sæculorum. 4Et ceciderunt seniores viginti quatuor, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum, dicentes: Amen: alleluja. Et ceciderunt seniores, etc. Non minores sancti solummodo de hac damnatione laudaverunt Deum, sed etiam illi majores qui in Ecclesia fuerunt judices et doctores aliorum. Amen. Specialiter Deus laudandus est de hoc, quod inimicos nostros ita punit. 5Et vox de throno exivit, dicens: Laudem dicite Deo nostro omnes servi ejus: et qui timetis eum pusilli et magni. Et vox, etc. Dicta damnatione malorum et exsultatione sanctorum, supponit admonitionem ad præsentes, quasi dicat: Vidistis exsultationem, modo vos providete vobis ad vestram salutem. Pusilli. Qui nequeunt altiora penetrare mysteria, nec Dei possunt implere consilium: Vende omnia, et sequere me, intelliguntur nomine pusillorum. 6Et audivi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium: Alleluja: quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens. Et audivi quasi vocem, etc. Ostensa lætitia quam habebant sancti de perditione malorum, supponit aliam lætitiam ipsorum quam de salvatione sua (quam dicturus est) habebunt. 7Gaudeamus, et exsultemus: et demus gloriam ei: quia venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se. Et uxor ejus, etc. Et conveniens est ut jungatur Ecclesia Christo, quia ipsa Ecclesia fecit se idoneam ut reciperetur. 8Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum. 9Et dixit mihi: Scribe: Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt; et dixit mihi: Hæc verba Dei vera sunt. 10Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dicit mihi: Vide ne feceris: conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu. Deum adora. Testimonium enim Jesu est spiritus prophetiæ.†[ Et cecidi, etc. Quia eum majorem me intellexi, et obedire para