1Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat. Psalmus Asaph. CASS. Psalmus de duabus naturis in Christo, quo Christus, vel Propheta loquens, exprobrat ipsi Asaph, id est, Synagogæ, quæ Dominum corporaliter vidit, et tamen eum non cognovit. Primo nuntiat Deum stetisse, et arguit contrarios, stat homo, discernit Deus. Deus stetit. Cujus non est stare, qui cœlum et terram complet, qui est intra omnia non inclusus, extra omnia non exclusus, sed breviter Deum hominem indicat. Stetit. AUG. Filius, qui missus ad oves domus Isræl, spiritualis autem præsentia Deitatis, quæ ubique non proprie ad Synagogam pertinet, nec tempore variatur. Cur ibi stetit: Ecce deos dijudicat, id est, secundum quod Deus, id est, non meritis, sed gratia discernit vasa, alia in honorem, alia in contumeliam. Hoc autem facit stans in medio, unde: Medius vestrum stetit, quem vos nescitis, unde et hic: Nescierunt neque intellexerunt, sed amicus sponsi stat et audit, et gaudio gaudet. Deorum. Quos post filios Excelsi dicit, ibi: Ego dixi: dii estis, et filiis Excelsi omnes. Unde etiam, filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Filii dicuntur non solum gratia novi testamenti, sed gratia veteris, quæ eos de Ægypto liberavit. 2Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? Usquequo. AUG. Hæc est vox discernentis: misit legem et Prophetas, et restitistis, sed quousque? Num usque ad adventum misi Prophetas, et injuriis affecistis, vel interfecistis, vel hoc agentibus consensistis? Sed cum hæc agentibus nec loqui dignum sit, vos qui tacuistis, et imitari eos voluistis, usquequo judicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis? Num et hæres occidendus est, qui pro vobis venit, qui pro vobis sine patre esse voluit ut pupillus? qui propter vos esurivit et sitivit, ut egenus, qui propter vos pauper factus est, cum esset dives. 3Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate. Judicate egeno et pupillo, pauperem et humilem justificate. CASS. Diapsalma, monet intelligeret Christum esse Deum, et si egenus et pauper fuit, quod eos non fecisse dicit. 4Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. Eripite pauperem. AUG. Ostendit, nec illos immunes qui permiserunt principibus Christum, cum præ multitudine timerentur, et possent illos a facto, et se a consensu liberare. CASS. Qui enim desinit obviare cum potest, consentit. 5Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ. Movebuntur. CASS. Hinc patet de quo dixerat: hoc signum in crucifixione contigit. Vel spiritualiter, terreni moti sunt illo tempore, viso tanto miraculo; ut centurio, qui dixit: Vere Filius Dei erat iste. AUG. Movebuntur omnia fundamenta. Quasi dicat per hanc Isræl cæcitatem, movebuntur ad fidem, omnia fundamenta terræ, id est, plenitudo gentium intrabit. Vel, in morte, et passione Domini mota est terra. Vel fundamenta, id est, felices copia terrenorum movebuntur. Vel admirando coli pauperem mortuum. Vel eum contemptis terrenis sectando. Addit omnia, quia nullus est qui non miretur, vel convertatur. Terrenæ autem felicitatis regnum est superbia, contra quam venit humilis Christus, exprobrans eis, quos vult facere altos per humilitatem, his verbis: Ego dixi: dii estis, vos boni: vos autem mali, sicut homines moriemini. Vel omnibus dicit: dii estis, id est, omnibus promisi cœlestia; vos autem sicut homines primi, qui suasione peccaverunt, et vos majores sicut diabolus, qui superbia peccavit. 6Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. Ego dixi. CASS. Quid eis propositum? sed perierunt. Ego dixi: Nescierunt neque intellexerunt; tamen ego dixi. Has promissiones omnes accipiunt, si mandata custodiunt, ut sint filii et Dei: hoc ad justos; vos autem, hoc ad malos. 7Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Sicut homines. AUG. Quasi: Cum cito, sicut homines, sitis morituri, non inde corrigimini; sed ut diabolus, qui carne non moritur, extollimini, ut cadatis: quia per superbiam diabolicam inviderunt gloriæ Christi, et viluit eis humilitas crucis. Sed, ut hoc vitium sanetur ex persona Prophetæ, subditur: Surge Deus, etc., sicut unus. Turba quæ cecidit dicitur unus, quia in superbia similis: Vos cadetis, sed: 8Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.] Surge Deus. AUG. Id est, damna istos, quia his repulsis, tu hæreditabis. Vel judica mundum, quia tuus est, et hoc est, tu hæreditabis.