1In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph. Pro torcularibus. AUG. In quibus tria, etc., usque ad cantatur psalmus Asaph, id est, Dominicæ congregationi. Asaph, etc. CASS. Quia secundum historiam Judæis, spiritualiter Christianis loquitur. AUG. Primo dicit quid agendum electis, qui sunt, oleum, vinum, aves. 2[Exsultate Deo adjutori nostro; jubilate Deo Jacob. Exsultat Deo. Asaph, proposita sibi imagine cujusdam solemnitatis, electos ad celebritatem incitat. 3Sumite psalmum, et date tympanum; psalterium jucundum cum cithara. Sumite psalmum. AUG. Verba Dei, ut humani actus conveniant in unam societatem: hæc enim est pax Jerusalem, hæc est ratio dati et accepti; unde Apostolus: Si spiritualia seminavimus vobis, magnum est si carnalia vestra metamus I Cor. 9.. 4Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ: Buccinate. AUG. Hucusque ad partitionem, vel ad litteram, simpliciter de Judæis accipienda sunt, vel allegorice de Christianis. AUG. Buccinate, et annuntiate, etc., usque ad unde Isaias: Clama ne cesses, ut tuba exalta vocem tuam, etc. In neomenia tuba. CASS. In initio mensis jussi sunt Judæi tuba canere, id est, in initio novæ lunæ, quod et festum tubarum dicitur, quod celebrabant in memoriam istius rei, quod Dominus ostendit Abrahæ arietem inter vepres hærentem, quem pro Isaac immolavit. 5quia præceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob. Quia præceptum in Isræl est; et judicium, etc. ID. Ideo tuba canendum, quia lex data est Judæis per Moysen, et quia judex futurus est. 6Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti; linguam quam non noverat, audivit. In Joseph. AUG. Gentes sunt Joseph, etc., usque ad ubi debebat habere cor. 7Divertit ab oneribus dorsum ejus; manus ejus in cophino servierunt. Ab oneribus. AUG. Quibus oneribus, manus in cophino, id est, servili opere. Peccata servilia opera sunt, juxta illud: Qui facit peccatum, servus est peccati Joan. 8.. In cophino servierunt. ID. In immunditiis peccatorum, in terrenis operibus et lutosis. 8In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te apud aquam contradictionis. In tribulatione, etc. CASS. Sic Propheta: Divertit Dominus dicens, In tribulatione, imputantur eis beneficia Dei, ut gravior æstimetur offensa. Exaudivi te in abscondito. AUG. Ut corde credas ad justitiam. Probavi, ut ore fiat confessio ad salutem. Tempestatis, etc. Non in tempestate maris, sed cordis: ubi exauditus debet probari, in aqua contradictionis: jam enim gradiens viam Dei, habet multis modis obsistentes. Hæc est aqua contradictionis, quam senserunt antiqui, sed jam pene siccata est: tunc enim aquæ populorum turbabantur, et acriter resistebant. Tunc Samsoni forti viro, id est Christo, ducere eunti uxorem de alienigenis, id est Ecclesiam de gentibus, occurrit leo fremens, id est populus gentium, sed dissipavit eum, ut hædum caprarum: et quia populus iste fremens nihil erat, nisi languidus peccator. Occisa autem in eo illa feritate, jam non sic fremit, imo jam in ipso invenimus leges pro Ecclesia, quasi favum in ore leonis. Aqua contradictionis. Christus fuit etiam in seipso, ut de eo nato dictum est: Erit hic in ruinam, et resurrectionem multorum, in signum cui contradicetur Luc. 2., ut Judæi contradixerunt titulo crucis 9Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me, Audi populus meus. CASS. Diapsalma. Hactenus de oleo torcularium, jam de amurca, quod dicitur ad cavendum, hic arguuntur reprobi. Contestabor te. Ipse Dominus judicii testem se facit veritatis, tam hic quam in futuro, ut nullus dubitet. Deinde quid velit eum intelligere, subdit: Isræl si me audieris, vocando eum Isræl, familiarem sibi significat, et ad jussa invitat. In te, in corde tuo. ubi veritas, non falsitas debet esse. Recens ne verbum Patris putetur sub tempore. Deum alienum, qui nomine, non essentia. Alienum: Pene par est scelus recentem Deum putare, et idolis servire. 10non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum. Non erit in te Deus recens neque, etc. AUG. Alii faciunt sibi recentes deos, vel idola, vel Christum imparem Patri, et alia hujusmodi fingunt in corde: et ita sunt templa simulacrorum in omnibus terrena cogitatio; opinio diversa, vanitas una. Ideo Samson caudas vulpium colligavit, ut incenderet messes Philisthæorum. Samson interpretatur sol eorum, scilicet, quibus ipse lucet, non omnium: de quo mali dicturi sunt: Erravimus a via veritatis, et sol justitiæ non illuxit nobis Sap. 5.. Et alibi: Sol justitiæ est, et sanitas in pennis ejus Malac. 4.. Vulpes sunt insidiosi, maxime hæretici, latentes in tortuosis cavernis, decipientes, odore putentes: qui etsi dissentire ab invicem videntur, in malum tamen, id est, in posterioribus consentiunt, simili vanitate tenentur, et incendunt messes non nostrorum, quia novit Deus qui sunt ejus; sed alienigenarum, quæ sunt vasa contumeliæ. 11Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud. Qui eduxi te. Factis propriis indicatur Deus. 12Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi. 13Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis. Et dimisit. Et si implevi ora Prophetarum, non tamen ab amurca auditi sunt, unde digna ultio: quia et dimisi, etc. 14Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset, 15pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam. Pro nihilo forsitan. CASS. Si Deo resistemus, ipse non contradicit inimicis nostris, nec manum defensionis super eos ponit. 16Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula. Inimici Domini, etc. AUG. Hæc item Propheta. Mentiti. Non per agentes promissa: hoc non pagani, quia nihil promiserunt. 17Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.] Ex adipe frumenti, etc. AUG. Ad litteram, vel manna, vel corpore Christi, vel spirituali intellectu.