1Psalmus Asaph. [Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam; polluerunt templum sanctum tuum; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam. 2Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus cæli; carnes sanctorum tuorum bestiis terræ. Morticina. CASS. Cadavera, quasi non modo in viventes sæviunt. Sepelire pietatis est, abjicere crudelitatis. Effuderunt. ID. Exaggerat, ut judicem moveat. 3Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret. 4Facti sumus opprobrium vicinis nostris; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt. Facti. CASS. Gloria Jerusalem toto orbe mirabilis versa est in opprobrium vicinis, quod gravius est quam si remotis, quia hi sunt assidui. Vel, vicini, affectiones, propinquis jam volentibus credere, ut martyres hoc dicant. 5Usquequo, Domine, irasceris in finem? accendetur velut ignis zelus tuus? Usquequo, Domine? CASS. Deprecatio pro parte sua contra inimicos et insultantes vicinos; quasi illi ita sæviunt: Sed, o Domine, usquequo? AUG. Rogat ne usque in finem irascatur, id est, ne illa vastatio perseveret, sed temperet correctionem. Nomine iræ, vindicta iniquitatis accipitur, nomine zeli, exactio castitatis, ne anima a Deo fornicetur. Nota, hoc pro peccatis evenire hominibus, licet justis, sicut tres pueri, et Prophetæ in captivitate testantur. Velut ignis. ID. Ure tandiu, donec aurum virtutum perfecte purgetur, ligna, id est vitia, cinerentur. 6Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt, et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt: 7quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt. Comederunt. AUG. Ferarum dentibus tradendo. Desolaverunt, eversione civitatis, quæ civibus suis nudata est, vel, quia occiderunt substitutos loco civium occisorum; Jacob pro homine, homo, scilicet pro gente, quæ offendit. Gratus patriarcha, ut ejus memoria peccata populi mitiget. Jacob. AUG. Hæc est supra dicta hæreditas. Locus. CASS. Civitas, ubi templum, quo congregabantur ad festa. 8Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum; cito anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus nimis. Iniquitatum nostrarum. BEDA. Id est, quas a patribus contraximus, quibus scilicet jam non debetur correctio, sed damnatio, nisi adsit gratiæ tuæ miseratio. Scriptum est enim: Anima quæ peccaverit ipsa morietur. Et, Visitabo peccata patrum in filios, usque in tertiam et quartam generationem Ezech. 18. Antiquarum. CASS Non dicit de præteritis tantum, cum et hoc tempore quidam Judæi idola sequerentur; sed similium antiquis, quibus innumeris annis peccaverunt. Anticipent. ID. Ante judicium quod timet omnis homo, quia nisi indulgentia præveniat in judicio, non absolvitur reus. Nimis. Ne quis de actibus præsumat. 9Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum. Adjuva. CASS. In bello defensionis legum, quia non in suis, sed in virtutibus Dei confidunt. Propter gloriam. Non propter meritum ut erepti, tuo nomini honorem reddamus. Propter gloriam nominis tui. Pietati sancti nominis tribuatur, non nobis, quod actibus nostris non potest haberi. Adjuva nos, Deus. Per hoc nec ingratus est gratiæ, nec tollit liberum arbitrium. Qui enim adjuvatur, etiam per seipsum aliquid agit. Libera nos. AUG. Liberat, id est, eruit a malis, cum et adjuvat ad faciendam justitiam, et propitius est peccatis, sine quibus hic non vivitur. 10Ne forte dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est. Ne forte. AUG. Illud usitatum a perfidis: Ubi est? Vel non est, vel non potest; insultatio non ferenda. Innotescat. Vel hic in conversis perimitur iniquitas, quod ante optaverat, vel, in fine pereunt, quod hic dicit non optando, sed prophetizando. AUG. Quia justus non delectatur de pœna inimici, quia non eum odit, sed de divina justitia, quia Deum diligit, econtra injustus facit. 11Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum; secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum: Compeditorum. AUG. Corruptibilitate carnis, quæ aggravat animam, per quam prævalet aliquando persecutor: has compedes non sentiunt nisi illi, qui ingemiscunt gravati; ab his cupiebat dissolvi Apostolus, et esse cum Christo. Vel, compedes sunt præcepta Dei, quibus colligantur sancti, quæ patienter sustentata in ornamenta vertuntur, unde: Injice pedem tuum in compedes ejus Eccli. 6.. CASS. Compeditorum, ad litteram de his dicit, quos gentiles vinxerunt: qui cum gemitu orant, ut Ecclesia in fratribus non deficiat, et sic eos pœna consumit. Secundum magnitudinem. AUG. Res enim tam magna in Christianis secuta est, quam nunquam crederent inimici. Filios, quia accensi sunt exemplo, non territi. Posside filios mortificatorum. ID. Hoc semper oraverunt sancti martyres, ne infructuosus esset posteris sanguis eorum, ut inde cresceret seges, unde putabatur peritura. CASS. Pia precatio, ne filios eorum projiciat, qui pro eo puniti sunt. Posside, ne quo errore maculentur. 12et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum; improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine. Et redde. CASS. Etsi corporaliter reddit, salus est tamen animæ eorum. Septuplum, perfectionem doni cœlestis significat, quando Spiritu sancto replemur. In sinu. In secreto animorum, ubi fit conversio. Improperium, pro injuriis reddant laudes: gloriosa vindicatio, quando inimicorum ore laudatur Deus. Vel septuplum. Septupla retributione perfectionem pœnæ significat, sicut et de bonis, cum dicitur septuplum accipiet in hoc sæculo: quod positum est pro omnibus bonis, quasi nihil habentes, et omnia possidentes; quia in hoc numero plenitudo significatur. Vel septuplum, pro infinito. Improperium, AUG. Hoc redde, id est, pro isto opprobrio da eos in reprobum sensum. Homo namque, cum datur in reprobum sensum, id est, in interiori sensu, accipit suppliciorum meritum futurorum. 13Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ, confitebimur tibi in sæculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.] Nos autem. CASS. Conclusio exsultativa, non victorum, sed patientium. Et suavis conclusio lamentationis. AUG. Nos autem. Hæ sunt reliquiæ a Matathia congregatæ. Vel, generaliter, de omni genere piorum ac verorum Christianorum accipiendum est, ut etiam Christianus populus ibi sit mistus; hic est grex pro quo oravit, ne diutius irasceretur. ID. Vel, in generatione, id est, in futuro sæculo annuntiabimus, non pro aliorum instructione, sed pro debito honore.