1In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph. In finem pro Idithum. AUG. Congregatio loquitur transiliens, ut perveniat ad finem, qui est Christus. Docet igitur desideria et illecebras mundi calcare, nihil sibi præponere, nisi ex quo sunt omnia. CAS. Transcendens omnia, Deum quærit et invenit. 2[Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Deum, et intendit mihi. Voce mea ad Dominum clamavi. AUG. Intentione devotionis ad Dominum non aliud ab eo petens, quia Dominus, et quia Deus. Vox mea ad eum. Ad hoc est vox, propter quod editur, hoc addit, ne putetur propter aliud clamare ad Deum, quam propter ipsum, supra quem nihil est. CAS. Non dicit quid petat, quia non opus est dici ei, qui novit quod expedit. Intendit mihi. CAS. Intendere Dei est dare totum quod petitur, et plusquam petatur. 3In die tribulationis meæ Deum exquisivi; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea; In die tribulationis exquisivi. AUG. Quomodo exquisisti? etc., usque ad qui non facit justitiam coram hominibus, ut videatur. Renuit consolari. ID. Exponit tribulationem, etc., usque ad qui in omnibus hominibus scandalum vel invenit, vel timet, in nullo securus est. 4memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus. Et exercitatus sum. AUG. Vel, garrivi, id est, exsultavi, loquendo ut garrulus, qui, præ lætitia, nec vellet nec posset tacere: et rursus in garriendo defecit spiritus, qui prius contabuerat tædio malorum. 5Anticipaverunt vigilias oculi mei; turbatus sum, et non sum locutus. Anticipaverunt vigilias. CAS. Diapsalma. Invento Deo, qui solus bonus est, deliberat an sit eum reducturus? AUG. Anticipaverunt vigilias aliorum. Oculi mei, ut ille, qui ante tempus surgit ad negotium. Vel, oculi mei, affectiones meæ. Anticipaverunt, sedulitatem aliorum. Vel, per vigilias, nocturnos significat, quos facimus, et usualiter sic vocamus in laudibus Dei, et ideo: Turbatus. CAS. Quia consequi non potui quod quæro. Non sum locutus. Non murmuravi contra Deum. Vel, turbatus sum, quia dum nocte secreta animi perquirit, videt humanum genus in peccata ruere: et pio dolore pro aliis cruciatur, qui jam vitia transilivit. Tacet, quia nocte non habet solatium humani colloquii, quo tempore cautius cogitat; ideo subdit: Cogitavi dies, etc. Oculi mei. Alias inimici mei anticipaverunt vigilias. AUG. Id est, vigilaverunt super me, etc., usque ad non tamen cessat, vult et hoc transcendere, unde subdit: 6Cogitavi dies antiquos, et annos æternos in mente habui. Cogitavi dies antiquos, etc. Ideo turbatus: quia cogitavi dies antiquos Adæ, in quibus corruit homo. Sed contra dies antiquos, annos ponit æternos: ideo turbatus, quia hos desiderat homo, æternos negligit. Dies antiquos, et annos æternos in mente habui. CAS. Quid contigit Adæ pro inobedientia? Ex illo cognovi hunc hominis defectum esse. Et annos æternos, quos persistens haberet, in mente habui, quod non stulti. Et etiam meditatus sum nocte, id est, in hoc defectu. Cum corde, id est, cum ratione, si quomodo possem redire ad annos æternos. Cum ratione tacitus loquitur, qui in ea quietus exercetur. 7Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum. Et exercitabar. In ipsa meditatione: Scopebam spiritum meum; purgabam mentem. Alii ventilabam spiritum meum, sic apud me tractans: 8Numquid in æternum projiciet Deus? aut non apponet ut complacitior sit adhuc? Nunquid in æternum projiciet, genus humanum? ut complacitior. Quasi qui jam placitus fuit sua gratia in Veteri Testamento, nonne addet ut plus sit in Novo per adventum Filii? hoc sentit, qui de pietate tractat. Exercitabar et scopebam. AUG. Vel, garriebam, non jam foris, etc., usque ad ubi hoc invenit, quod non in æternum projiciet Deus. Ut complacitior sit, scilicet ut ipse, qui fuit iratus repellendo, mala inferendo, sit mansuetior liberando, revocando. 9aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem? 10aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas? Aut obliviscetur misereri Deus. AUG. In alio modo, non est misericordia, nisi Deus eam donet: et ipse erit sine ea. Rivus currit, fons siccatus est. 11Et dixi: Nunc cœpi; hæc mutatio dexteræ Excelsi. Et dixi: Nunc cœpi. CASS. Quid deliberando invenerit, scilicet quod Christus mutat homines, et redimit. ID. Et dixi. Huic meditationi, etc., usque ad cum et me transiliens ad Deum veni, hic nullum periculum. Cæpi. AUG. Aliquid, ubi securus sum, ubi non anticipant inimici, modo cœpit me mutare Excelsus. Mutatio dexteræ, etc. CAS. Ab ira ad misericordiam, quod de servis filii. ID. Hujus mutationis, etc., usque ad hæc sunt quæ sanctum mulcent. 12Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum: 13et meditabor in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor. In adinventionibus. AUG. Id est, in præceptis, quæ invenisti, vel quibus inveniris. CAS. Vel observationibus, id est, præceptis quæ observanda sunt, exercebor: quia non satis est legere Scripturas, sed fructus operum demonstrare oportet: his eruditus in laudes prorumpit. AUG. In adinventionibus vel affectionibus tuis, non in meis, vel in terrenis est affectio: ita in operibus et meditatione Dei est interior quædam affectio, cum inspicitur mundus, et in creaturis quæritur creator, et invenitur nusquam displicens, sed undique placens. 14Deus, in sancto via tua: quis deus magnus sicut Deus noster? Deus in sancto. AUG. Per prædicta certus sum quod veniam, et hoc duce. ID. Deus in sancto, id est, in Christo, via redeundi ad te. Et cum hoc sit, quis Deus magnus? etc. Via tua. ID. Colendi te et ad te veniendi, unde potentiam Dei lætus præfert simulacris, quæ falso colebantur. 15Tu es Deus qui facis mirabilia: notam fecisti in populis virtutem tuam. Mirabilia. AUG. Sanati sunt surdi, cæci, languidi, mortui, paralytici. Ista in corporibus facta sunt. In anima quidam sobrii sunt, qui paulo ante ebriosi, infideles, adoratores simulacrorum. Populis virtutem. ID. Infidelibus, ut cognoscant Christum tantum corpore, fidelibus, re et Deitate; subdit: Quid præstiteris, redemisti. 16Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Jacob et Joseph. Filios Joseph. AUG. Id est, Gentilem populum. Vel, per Joseph intelligitur Christus: quia, sicut Joseph venditus in Ægyptum regnavit, ita Christus in gentibus, prius humiliatus in martyribus. ID. Joseph qui pervenit ad gentes augmentum interpretatur: et significat gentes, de quibus augmentatus est populus Dei. Vel, Joseph, Christus a Judæis venditus, et pulsus ad gentes, filii ejus, quos ex gentibus elegit. 17Viderunt te aquæ, Deus; viderunt te aquæ, et timuerunt: et turbatæ sunt abyssi. Viderunt. CAS. Diapsalma. Quæ in mundo Christus operatur, exponit. AUG. Quasi diceret: Quoniam notam fecisti virtutem, vel per eum viderunt te, o Deus Pater, vel, te, o Christe, qui es virtus et brachium, etc. 18Multitudo sonitus aquarum; vocem dederunt nubes. Etenim sagittæ tuæ transeunt; Multitudo. CAS. Non pauci, sed multitudo. Sonitus, in gemitu culparum, in actione gratiarum: quasi enim mare confragosum sonant diversa vota populorum. Sonitus aquarum. AUG. Unde isti sonitus aquarum, turbatio abyssorum? quia vocem dederunt nubes, de quibus: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem. 19vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ; commota est, et contremuit terra. Vox tonitrui. CAS. Tonitrui vox revolvitur, ut rugatus et sinuosus sonus sentiatur. Allegoria: in rota totius mundi. Rota. HIER., AUG. Est quod exponit orbis terræ, quem circumierunt nubes tonando præceptis, coruscando miraculis. Contremuit terra. CAS. Qui habitant in terra. Ipsa terra mare dicitur per similitudinem, quia humana vita amara, tempestatibus subdita, ubi major piscis minorem devorat. 20In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur. In mari. AUG. Ad litteram, dum Christus super aquas ambulavit. Vel, in cordibus hominum, quos sibi subdit. Vel, per terram, Judæi; per mare, gentes accipiuntur. Et vestigia tua non cognoscentur. Increpatio tacita Judæorum; quasi dicat: Licet palam venerit, et se miraculis ostenderit: non est cognitus a Judæis infidelibus quos deduxit in manu Moysi et Aaron, id est, operatione miraculorum quæ fecerunt. Vestigia tua, etc. Tetigit aliquos, id est, Judæos, qui dicunt, Nondum venit Christus, non vident super mare ambulantem. 21Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.] Sicut oves. Quia non vere oves, sed hædi. Moysi et Aaron. CAS. Moyses intrepretatur assumptus de flumine; Aaron, mons fortitudinis: his nominibus, virtutes quas fecerunt exprimuntur. Moyses inter cætera in mari viam fecit, signans per baptismum populum liberari. Aaron Ecclesiæ tenebat imaginem, quæ monti fortissimo comparatur.