1In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios. Canticum. Quia agit de bonis Christi, scilicet quod notus, quod habitat, quod illuminat, quod salvat. Frangit gloriam Judæorum. Ad Assyrios. CAS. Contra Judæos, qui non dirigentes, sed errantes. Vel, quod erigunt se, quia sine gratia quærunt salutem et persequuntur Ecclesiam, ut olim Assyrii Judæos. Qui confutantur hic ablatis nominibus gloriæ, et nihil posse sine gratia probantur. 2[Notus in Judæa Deus; in Israël magnum nomen ejus. Notus in Judæa. AUG. Gloriatur Judæus, quod Judæo notus est Deus, et verum est; sed Judæo intus, non in carne. AUG. Propheta; si Judæi, tunc in vobis notus est Deus: quod si non est, tunc non Judæi. In Judæa. ID. Susceptis filiis Joseph duobus, cum reliquis undecim filiis Jacob duodecim tribus sunt, exspecta tribu Levi, quæ sacerdotalis, et de decimis vivebat. Duodecim tribubus terra divisa est. In his una est Juda, unde reges, et a regno omnes Judæi dicuntur. Confessi sunt Cæsarem, non Christum, qui de Juda jam non Judæi. 3Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. In Sion. AUG. Congruum verborum ordinem attende: Judæa confessio; postquam, Isræl, id est, videns Deum, et sic in pacato cum Deo locus est: unde sequitur: In pace, post in Sion, id est in contemplatione cum facie ad faciem videbit Deum, erit habitatio. 4Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum. Ibi confregit potentias. CAS. In Judæa, in Isræl, in Salem, in Sion, ubi Deus pacis auctor venit, hæc omnia quæ et nomina gloriæ eorum fugiunt. 5Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis; Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis turbati sunt, etc. Diapsalma. Illuminat Christus, dormit Judæus, Christus judicat, perit ille. AUG. Tu illuminas, sed per montes, qui prius lumen excipiunt per Prophetas, scilicet, et Apostolos. Sed de illuminatione turbati sunt omnes insipientes corde. Præmittit inde quare in futuro terribilis, etc. Dormierunt. CASS. A bonis æternis refrigescentes, carni acquieverunt, profutura non videntes. Somnum suum, qui distat a quiete bonorum: quia iste fallax est; videntes per somnium se habere thesauros, dum evigilant nihil inveniunt, unde dicit: Et nihil invenerunt omnes viri divitiarum. Definitio avarorum. Nihil invenerunt. Quia nihil posuerunt in manibus Christi, qui dicit: Esurivi, etc. REM. In pauperibus namque esuriit, qui in cœlo dives est. Viri divitiarum. Qui solam spem suam ponunt in incerto divitiarum. Unde non ait, habentes divitias: Multi enim habent qui non amant. In manibus, etc. CAS. Quasi adhuc in manibus quærant, cum se jam nihil tenuisse cognoscant. 6turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. 7Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos. Ab increpatione, etc. AUG. Strepitus increpationis solet excitare, sed tantum pondus est increpantis Dei, quod dormitant, id est, cor habent induratum. Qui ascenderunt. ID. Quorum superbia crevit, humili Christo non humiliati. Equos. CAS. Quaslibet sæculares extollentias: unde præceptum erat in lege filiis Isræl, ut non multiplicarent sibi equos. Salomon quoque de Judæa non habebat equos, sed emebat de Ægypto. 8Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua. 9De cælo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit De cœlo auditum. AUG. Unde Apostolus: In revelatione Domini nostri Jesu de cœlo cum angelis venient ad judicium exercendum I Thes. 1.. 10cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ. Cum exsurgeret, id est, cum potens apparebit, qui hic humilis. Vel, cum exsurgeret hic a morte, postea venturus ad judicium. AUG. Quando veniens de cœlo facies auditum, id est, omnibus notum. Virtus judicii exponitur, unde terreni terrentur, et perdita potestate quiescunt; quievit, cum exsurgeret. Mansuetos terræ. ID. Qui mentis pacem habent, non detractantes jugum Dei. 11Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi. Quoniam cogitatio. CAS. Diapsalma. Admonet jam devotos offerre vota. Quasi, merito salvat mansuetos. Quoniam cogitatio, id est, laudabunt te cogitatione et opere, hoc est, reliquiæ cogitationis, etc. Cogitatio hominis. ID. Conceptio voti. Reliquiæ, redditio voti, operatio, reliqua post cogitationem. Reliquiæ cogitationis. AUG. Quoniam cogitatio prima, etc., usque ad quod est solemnia celebrare. CAS. Quia solus Dominus est, cui festivitas debetur: reddent vota Deo. Prima cogitatio damnat mala. Reliquia. Quia post semper debet homo recordari præterita mala, ut lugeat: licet mundus hic agat diem festum, quando sentit se peccato liberum, ut post emendationem Judæi jubentur offerre festivum munus Deo. 12Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera: terribili, Vovete et reddite. AUG. Alia sunt communia vota de his, sine quibus non est salus; alia propria, ut vovere castitatem, et hujusmodi. CAS. Vovete. Quædam sunt, quæ nec promittentes debemus solvere: ut: Non occides, et hujusmodi, etc., usque ad qui in circuitu sunt, ut famuli offerent, vel offerant, etc. AUG. Sunt quasi medii, etc., usque ad habens spiritum Dei, non principum, id est superbum. Munera. ID. Qui altaribus offeruntur. Terribili et ei qui aufert. Quem timent boni, mali vero non timent. Spiritum principum. CAS. Superbiæ vel timoris tollit, et facit renes sui, qui corpus suum moderantur. 13et ei qui aufert spiritum principum: terribili apud reges terræ.]