1Psalmus Asaph. [Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde ! Quam bonus. CAS. Monet ut non pro temporalibus, sed æternis Deum laudemus. 2Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei: Pedes. CAS. Pro arbitrio mentis, quod a veritate discrepabat. Gressus, actus præcipitati; pene, quia cito rediit. 3quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Pacem peccatorum. AUG. Temporalem, fluxam, caducam. Videns. Non intelligens. Quia hæc pax videtur, non intelligitur, oculos eludit, est enim fluxa et caduca. CAS. Pacem peccatorum quia non est declinatio morti eorum. Id est, non cito moriuntur, sed diu vivunt; etsi plaga aliquando non firma, ut durat flagellum correctionis. Et firmamentum in plaga eorum. Non miseretur Deus consolidando plagas eorum: vel, a simili incurabilis, cui nihil prohibetur. 4Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum. 5In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. 6Ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua. Operti sunt iniquitate et impietate sua. CAS. Ne resipiscant; non amicti, ut vel liberum caput haberent, sed toti operti. 7Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis. Prodiit quasi, etc. AUG. Sunt quidam mali ex macie, id est, necessitate: alii ex abundantia, ut pauper egestate furatur, dives ex cupiditate. Transierunt. CAS. Quasi a rectis semitis. 8Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt. In excelso. AUG. Palam in manifesto: vel, contra Deum blasphemi. 9Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra. In cœlum. ID. Ac si dii essent; vel, contra Deum, quem blasphemant, dicentes: Deum vel nescire sua mala, vel non punire. Lingua transivit super terram, etc. ID. Quæ ultra mensuram humanitatis loquitur, etc., usque ad sed transit lingua eorum humanam fragilitatem. 10Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis. Ideo convertetur. CAS. Exponens Asaph, etc., usque ad revertetur ad eam. Hic. AUG. In hac sententia in qua modo sum. Dies pleni invenientur in eis. HIERON. Perfecti inveniuntur, etsi modo non appareat. CAS. Vel, dies pleni sunt, quando Christus venit: hi ergo sunt in Judæis, qui Christum noverunt. 11Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso? Et dixerunt. AUG. Unde convertentur? etc., usque ad hoc est quare videbatur eis nescire hoc. Quomodo scit. ID. Non dicit, nescit: sed adhuc hæsitat et prope est sanitati: et de tam gravi infirmitate vicinior est salus, sicut vicina sanitate magis æstuant ægri. 12Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo obtinuerunt divitias. 13Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas, Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, etc. CAS. Hæc dixerunt, quibus confutandis hæc ego: vel adhuc ex persona dubitantis. Fatuis cogitationibus se dicit illusum, ut cum hæc repudiaverit, melius nos procuraverit. 14et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis. Et castigatio. Alias et index meus in matutino. CAS. Ecce jam remedium, Christus index, qui viam veritatis indicavit, et, mane surgens, spem nostram de mundo ad cœlos transtulit. 15Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi. Si dicebam. ID. Ecce jam se reprimit auctoritate sanctorum, et jam vicina veritate deliberat sic: Si dicebam. Ecce nationem. AUG. Aliud inconveniens incipit solvere. Reprobavi; judicavi quod non est. Existimabam, per prædicta volo probare Deum non justum; sed hoc modo cogito, non absolvo. Ante me, id est, quantum ad præsentia; vel, major me, me superans, nisi Deus aperiat. Vel, ecce natio filiorum tuorum, cui disposui, et concinui, subaudis, occurrit et obviat mihi, id est, occurrit mihi prior prædicatio, quam Isrælitis feci, ut Deum colerent, qui omnia creavit, et omnibus secundum opera sua restituit: obviat mihi doctrina, cui congrui, et accommodatus sum. Sed ne ego reprobarem nationem priorum patrum, vel priori doctrinæ meæ contradicerem: Existi, etc. Filiorum tuorum. Omnes enim, Abraham et cæteri, aliter docent, quibus credere debeo: non enim omnibus prudentior. Sed ne reprobarem: Existimabam, vel, suscepi cognoscere; jam revocatur a lapsu, qui non præsumit se scientem contra sanctos. Ut cognoscerem hujus rei veritatem, quod non ante, dum dicebat Deum hæc non curare. Cogitabam ut scirem hoc: prior gradus scientiæ, dum scit nescire se, quod prius videbatur scire: repudiat autem priorem sensum, dum quærit alium. 16Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me: Labor est ante me. AUG. Quasi murus mihi obstat, etc., usque ad videt in judicio illos damnatos. 17donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. Sanctuarium. AUG. Christus, qui ut Deus singulorum merita dignoscit. Vel sanctuarium, Sancta sanctorum, id est, secretum divinæ dispositionis. 18Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur. Verumtamen. AUG., CASS. Ecce quid didicit iste in sanctuario: malos hic decipi, postea in fine ab omnibus deserendos; a quo malo ipse liberatus est, qui et terrena quæsivit, sed a Deo; hic dicit, in hoc mundo malos non esse immunes et impunitos; quia etsi felices, tamen reatum gestant et frequenter ruinas incurrunt. Verumtamen, id est, sed: et hic posuisti eis hunc florem et copiam temporalium, propter dolos, etc. Propter dolos. AUG. Vel, juxta lubricum. Quasi: Modo doloso fecisti eis, sub specie boni dans mala. Vel, juxta lubricum, ut sunt temporalia: ubi cadunt, qui amore sunt juxta; dum enim dolosus alium vult dejicere, juxta lubricum eum ponit. 19Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam. 20Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. Velut somnium. ID. Aperta comparatio. Clausis oculis, videmus bona quæ mox apertis non invenimus; in vita somnium: in morte evigilant, scientes quid est. In civitate. In contuitu populi tui, vel, dum constituitur tua civitas. HIER. Vel in cœlesti Jerusalem imaginem eorum, effigies deformitatum quas sibi faciunt: alius leo ferocitate, alius aper sorde libidinis. CAS. Vel gloriam temporis, quæ non vera, sed similitudo gloriæ: quia cum deerit veritas eis, peribit imago; nec similitudinem retinebunt, qui de beatitudine nil habebunt, ideo perdes eos, quia per eos, 21Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt; Inflammatum est cor meum. Id est, invidi felicibus. Et renes mei commutati sunt. Quibus status, id est, constantia mentis resoluta est, ut prospera amarem; gravis culpa præbere aliis occasionem peccandi. Ad nihilum redactus sum. Vanis hærens, injurius Deo factus. Nescivi. Magna et profunda ignorantia nescire quod pecces. CAS. In civitate tua imaginem. Vel de hæreticis potest hoc accipi, etc., usque ad vel in super cœlesti Ecclesia. Quia inflammatum. AUG. Ecce conversio hujus Asaph, etc., usque ad commutatæ sunt in spirituales 22et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi: 23ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. 24Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. Cum, etc. ID. Quia prius ad nihilum redactus sum, id est, ad ea quæ nihil sunt descendi: quia nescivi nihil esse, et post ut jumentum mansuetus factus sum ferendo oneri, et semper ero tecum. Jumentum. CAS. Apud Deum, vice pecudum sunt, qui contra Deum sentiunt: et tamen in his errans, nesciens judicia Dei, semper fui tecum quodammodo, ab idolis alienus, et tibi credens, et tu tenuisti. Tenuisti manum. AUG. Quia licet pecus non recessit a Deo. Tenuisti manum, id est, potestatem dexteræ, id est, texisti, quod semper tecum, quod filius. Dedit enim potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine ejus. In sinistra, pecus, amans hæc temporatia. Vel manum dexteram. CAS. Non sinistram. Tenet dexteram Deus, dum ad bona opera dirigit, et ne mergamur liberat, ut Petrum. ID. Viso malo impiorum, bonoque suo, arguit se de prioribus, quod terrena a Deo quæsivit, et invitat in contrarium. AUG. Comparat terrenæ voluptati suæ præmium cœleste, et se arguit. In æternum, etc. Ab eo nunquam ultra separabor. Qui fornicantur abs te, etc. Huic fornicationi contrarius est castus timor, qui gratis ipsum amat, in quo habet omnia. 25Quid enim mihi est in cælo? et a te quid volui super terram? 26Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum. 27Quia ecce qui elongant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te. 28Mihi autem adhærere Deo bonum est; ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion.] In portis filiæ Sion. AUG. In publico, vel in concordia Apostolorum, qui sunt portæ Ecclesiæ. Quia prædicatio, quæ est præter unitatem Ecclesiæ, inanis est. Vel, virtutibus Ecclesia est filia Sion, id est, speculationis.