1In finem, in hymnis. Psalmus cantici David. In finem. CAS. Post canticum resurrectionis, deprecationem suam Propheta subdit, ut benedicti ad Dei cognitionem ducantur. Prophetat benedictionem omnium per adventum Christi. AUG. Quia in præcedenti psalmo monuerat nos benedicere Deum; quod non possumus, nisi ipse prior benedicat nos; ideo hoc precatur benedici, dicens: Deus misereatur nostri et benedicat, etc. 2[Deus misereatur nostri, et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri: Deus misereatur. Ibid. Prior est benedictio Dei, quæ est quasi pluvia terram nostræ mentis irrigans: inde nos benedicimus eum, quod quasi fructus est, et in utroque nos crescimus, non ipse. Dicat ergo desiderans pluviam Dominicæ benedictionis: Deus misereatur, etc. Deus misereatur nostri et benedicat. CAS. Sed qui multi volunt, etc., usque ad et quia cognoscitur in gentibus Christus: Confiteantur, etc. Benedicat nobis. Ibid. Benedicit Creator creaturæ, multiplicando, numero et merito. Benedicit creatura Creatori, eum corde, voce et opere, laudando, et omne bonum, quod habet, ei ascribendo. 3ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. 4Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes. Confiteantur tibi populi, Deus. Ibid. Post notitiam hortatur confiteri pro directione et judicio. 5Lætentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis. Lætentur et exsultent. AUG. Quia jam confessi non timent futura judicia, quibus Christus est advocatus, non judex, lætentur. 6Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes. Confiteantur tibi populi, Deus. CAS. Eadem admonitio ad aliud tendens, quia terra dedit fructum, et si idem initium sensus, tamen ad diversa tendit. 7Terra dedit fructum suum: benedicat nos Deus, Deus noster ! Terra dedit fructum suum. HIER. Mariæ Christum, etc., usque ad: Sed non illa sola hoc debet, imo, Benedicat etiam nos. Deus, Deus noster. Ibid. Ter trinitas, eum, unitas. Et metuant eum. CAS. Metus inter beneficia postulatur, ut credita caute custodiantur: Timor Dei incipit, et consummat; qui timere novit, amare non desinit. 8Benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terræ.]