1Psalmus ipsi David. [Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem: Psalmus David. Psalmus hic est quasi vestis Christi, quæ totum corpus ejus operiat præceptis, et protegat ab adversis, et quasi sinu consilii foveat. Potio contra illos qui murmurant de flore malorum, labore bonorum, quasi omnia casu agantur, ut mundo, spreto Deo, adhæreant. Monet igitur Ecclesia ne quis malignantes imitetur, sed quidquid boni speratur, a Domino postuletur, qui profutura et æterna dat. 2quoniam tamquam fœnum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident. Olera herbarum. AUG. Modo est hiems, etc., usque ad quia nondum apparuit quod erimus. AUG., CASS. Olera non hortorum, sed herbarum, id est, vilissima, quæ per agros sponte nascuntur. Fenum, nobiles, qui facile proficiunt; olera, mediocres: sed et illi cito arescunt, et hi decidunt. 3Spera in Domino, et fac bonitatem; et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus. 4Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. 5Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet. 6Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem. 7Subditus esto Domino, et ora eum. Noli æmulari in eo qui prosperatur in via sua; in homine faciente injustitias. 8Desine ab ira, et derelinque furorem; noli æmulari ut maligneris. Desine. AUG. Ira subita, furor diutinus; sed utraque deserenda, per quæ peccatur. CASS. Hoc dicitur ei qui adhuc infirmus, etc., usque ad faciendo ad tempus floret. 9Quoniam qui malignantur exterminabuntur; sustinentes autem Dominum, ipsi hæreditabunt terram. 10Et adhuc pusillum, et non erit peccator; et quæres locum ejus, et non invenies. Et adhuc pusillum, etc. AUG. Post istam vitam parvam, etc., usque ad nec vermem conscientiæ corrodentis sentiebat. 11Mansueti autem hæreditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis. 12Observabit peccator justum, et stridebit super eum dentibus suis. Observabit, etc. CASS. Dicto, quod boni non debent malos æmulari, etc., usque ad conatur occidere. 13Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus. Dominus autem, etc. ID. Sic et nos videntes perituros, irrideamus et præsentes, grandis consolatio. 14Gladium evaginaverunt peccatores; intenderunt arcum suum: ut dejiciant pauperem et inopem, ut trucident rectos corde. Gladium, etc. ID. Si neque blanditiis neque minis aget, pœna aggreditur. Si nec sic proficit, insidiatur dolis, quando bene loquendo mala intendit. 15Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur. 16Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas: Melius est, etc. ID. Paulo ante de malitia et sustinentia: hic de divitiis et paupertate. 17quoniam brachia peccatorum conterentur: confirmat autem justos Dominus. Confirmat autem, etc. AUG. Maxime per exemplum crucis suæ. Crux enim Christi finita est in pœna, et manet in gloria: a locis enim suppliciorum transit ad frontes imperatorum. 18Novit Dominus dies immaculatorum, et hæreditas eorum in æternum erit. In diebus famis. CASS. Id est, in hac vita, etc., usque ad quanto plus elevantur, tanto citius ut fumus deficient. 19Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur: 20quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient. 21Mutuabitur peccator, et non solvet; justus autem miseretur et tribuet: Mutuabitur. ID. Audit verbum Dei, non reddit operibus. Et non solvet. Id est, non reddit operibus quod auditu percepit. Miseretur et retribuet, etc. De his quæ accipit, etc., usque ad sequitur largitas. 22quia benedicentes ei hæreditabunt terram; maledicentes autem ei disperibunt. 23Apud Dominum gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet. Gressus. ID. Qui per se tortuosi, quia in peccatis nati. Viam ejus. AUG. Via terræ non dura, sed latronibus plena est: vel, viam hominis volet Deus. 24Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam. 25Junior fui, etenim senui; et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem. Junior fui, etc. ID. Tractat hic justum nunquam deseri, præmia bonorum et pœnas malorum commiscens cum interjectis adhortationibus. AUG. Ecclesia quasi unus homo loquitur, quæ in primis temporibus junior fuit, in fine sæculi senuit, in senecta uberi, quia per omnes gentes dilatata. ID. Junior fui. Puer in Abel; in prophetis et patriarchis juvenis; tempore martyrum quasi senex; in fine mundi quasi in decrepita ætate. CASS. Junior, quando initia legis in Adam suscepi; senui, cum in honorabili ætate ad ultimum suscepi Christum. 26Tota die miseretur et commodat; et semen illius in benedictione erit. Tota die miseretur. Vel, de eleemosyna dicit, quæ a misericordia incipit, et post manum aperit: vel, de spiritualibus. 27Declina a malo, et fac bonum, et inhabita in sæculum sæculi: 28quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos: in æternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit. Amat judicium et non derelinquet sanctos suos. CASS. Ideo: et tu ama, ut bonis tuis gaudeas. 29Justi autem hæreditabunt terram, et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam. 30Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium. 31Lex Dei ejus in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus. Supplantabuntur. ID. Supplantare, est plantis foveas insidiarum prætendere. 32Considerat peccator justum, et quærit mortificare eum. 33Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus, nec damnabit eum cum judicabitur illi. Dominus autem ID. Consolatio justi. In manibus ejus. AUG. Job terra tradita est in manus impii, id est, caro: sed animam invictam educit Deus, ne cedat. Cum judicabitur. CASS. Vel, non permittit damnari justum cum judicabitur ille ab impio; vel, illi impio, scilicet ad malum ejus. 34Exspecta Dominum, et custodi viam ejus, et exaltabit te ut hæreditate capias terram: cum perierint peccatores, videbis. Et exaltabit. ID. Quia non nisi exaltatus cœlestem potest habitare. Videbis ID. Quod modo credis; dupliciter notat gaudia bonorum; primo, quia tunc sentient in quantis sint jucunditatibus. Inde, quia videbunt pœnas iniquorum, unde gratior est beatitudo liberatis ab hujusmodi malo. 35Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani: Vidi impium superexaltatum. ID. Contra hoc, etc., usque ad cui religato locus nocendi est ablatus. 36et transivi, et ecce non erat; et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus. Transivi. Mundum, meliori conversatione ad Deum tendens: et vidi nihil posse, cum nihil omnia sint in quibus homo gloriatur. Quæsivi. In memoriam reduxi: quia boni tunc magis dolent de impiis, quod ab eis sunt separati, cum in melius immutantur. Locus. Eorum mundus est, qui et dissolvetur. Transivi. AUG. Transit, qui præsentiam non attendit, sed novissima, etc., usque ad cui hæc virtus est, loco beati ponitur. 37Custodi innocentiam, et vide æquitatem, quoniam sunt reliquiæ homini pacifico. Reliquiæ. Bona quæ post hanc vitam relinquentur, vel memoria bona post obitum. 38Injusti autem disperibunt simul; reliquiæ impiorum interibunt. 39Salus autem justorum a Domino; et protector eorum in tempore tribulationis. Salus autem justorum a Domino. Hæc omnia justis, totum tamen a Deo, et colligit summatim. 40Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos; et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo.]