1In finem. Servo Domini ipsi David. In finem sermo. CASS. Agit hic de errore quorumdam, etc., usque ad qui tamen imminet omnibus. Non est timor ante oculos: quia dolus, id est, quia carni obedit non Deo, cum ratio aliud insinuet, quod videat Deus etsi non alius: vel, quod videt ipse injustus, a Deo scit, ut inveniatur ab ipso eodem quod iniquitas sua est habenda odio apud Deum et omnes homines. ID. Primo, asserit mala esse ex homine. 2[Dixit injustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus. Dixit injustus, etc. CASS. Duo sunt genera peccantium: quia vel infirmitate carnis non possunt sequi jussa legis; vel blasphemi qui libere peccant, quasi Deus non curet hoc; unde est: Dixit, etc. AUG. Descriptio iniqui viri. Non est timor Dei. CAS. Quia dolus noluit studere legi, qua per ignorantiam excusetur. 3Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium. Quoniam dolose. AUG. Multi inquirunt iniquitates suas, etc., usque ad nec excusantur de ignorantia. 4Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret. Verba. ID. Ostendit inquitatem, etc., usque ad ut bene ageret. 5Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viæ non bonæ: malitiam autem non odivit. In cubili. Id est, in corde, in quo sibi complacent opera mala; et hoc est, astitit omni viæ, cum studio et mora: invenit quidem, et scivit esse mala, sed tamen non odivit. Noluit. AUG. Non quod non potuit; perniciosius agit contra seipsum qui quod potest non vult. Sunt enim quædam quæ, etsi volunt, non intelligere homines possunt, ut: In principio erat Verbum, et ut tamen bene agerent, intelligere possunt. In cubili suo. ID. Id est, corde, ubi præcepit Dominus orare clauso ostio, etc., usque ad sapientia, scilicet carnis, quæ est inimica Deo. 6Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. Domine, in cœlo. Cass. Bona ex Deo per misericordiam. Quasi dicat: Mala sunt ex homine, sed bona ex misericordia. O Domine, in his, qui cœlum sunt, id est, arcana scientes, est misericordia tua: et quod ipsi sunt nubes, est a te. AUG. Vel in cœlo, id est, misericordia, etc., usque ad nuntiat vero missa veritate sua. Usque ad nubes. Id est prædicatores, per quos tonat Deus nuntiando, coruscat miraculis, pluit doctrinis. Qui sunt etiam montes, quos prius sol luce vestit, quæ post, de eis et si non ab eis, ad infima vallium descendit: ministri enim sunt doctrinæ, sed Deus illuminat. 7Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine, Judicia tua. AUG. Quod horum misereris, hos excæcas; nulli sunt penitus scrutabilia: tamen utrosque salvas, hos corporaliter tantum, illos et spiritualiter, in quo magna misericordia. 8quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. Homines, etc. Etiam temporalia a Deo esse ostendit. 9Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos: Inebriabuntur. ID. Non potest res exprimi, sed per hanc similitudinem innuit, ut pleni mentem perdant, ne suos jam agnoscant patres, filios, cæterosque amicos. Vel, tunc in re ebrii, qui modo sperant. Torrente. Quasi: Impetus erit gratiæ et misericordiæ ad inebriandos. ID. Torrente. Non ut transitoria sit beatitudo, sed copiosa. Vel, voluntas tua in homine omnia rumpit obstacula. Vel, sapientia Christi torrens, quia subita et rapida. 10quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen. Quoniam apud te est fons vitæ. CAS. Apud te, Christe, est fons, id est, initium omnis boni; et in tuo lumine, quia per ejus prædicationem videmus lumen Patris et Spiritus sancti, et ideo prætende, ut in hoc sæculo tutius eatur. 11Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde. 12Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me. 13Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.]