1Ipsi David. [Judica, Domine, nocentes me; expugna impugnantes me. Judica, Domine. CASS. Incipit ab oratione pro utraque parte pugnæ, cum commemoratione culpæ, et erat unicuique quod meretur, ostendens quanta tulit ab adversariis, et pœnas quæ eis pro iniquitate restituuntur. 2Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. Arma et scutum HIER. Armis hostes percutit, scuto nos protegit. Scutum alibi dicit: bonæ voluntatis; arma nos sumus, quia ut nos ab eo, ita ipse armatur de nobis. AUG. Vel, anima Christi, quæ hostes debellavit, quæ nihil agit nisi Deus pugnet de ea. Arma apprehende. Fac me habere arma, doctrinam, miracula. Scutum. Constantiam. Exsurge. Fac uti acceptis. 3Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me; dic animæ meæ: Salus tua ego sum. Effunde. Me, qui modo sum in obscuro, clarifica ita evidenter, ut concludas et convincas, ne habeant quid oblatrent: et dicas animæ ita, ut omnes sciant quod salus ei; contra hoc, quod illi: Non est salus ipsi in Deo ejus Psal.III. Frameam. AUG. Framea est anima justi. Abundantibus justis, framea effunditur, dum vita coruscat: unde concluditur hostis non habens de nobis male loqui. ID. Prophetia est non optatio, vel hoc de convertendis. 4Confundantur et revereantur quærentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala. 5Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos. Fiant. ID. Prophetia: vel eo modo, quo Deus facit, justo judicio, non amaro animo. Tanquam pulvis ante faciem venti. CASS. A Deo dissoluti, ut nec invicem cohæreant, quos divina gratia non humectat. 6Fiat via illorum tenebræ et lubricum, et angelus Domini persequens eos. 7Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui; supervacue exprobraverunt animam meam. 8Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum. Veniat illi laqueus quem ignorat. CASS. Vel in bono, laqueus veritatis, quam peccator ignorat. Et captio quam abscondit. Id est, abscondita mors, scilicet Christi. Apprehendat eos. Ne scilicet suis sceleribus relinquantur. Et in laqueum cadat. Bonum quo a malis cohibeantur. In ipsum. Id est, ex ipsa morte. In ipsum. AUG. Non in alium, sed in eum, quem tetenderunt. Nemo enim malus, qui non prius sibi noceat. 9Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo. Anima autem mea exsultabit. CAS. Præmissa spe boni et gaudio, enarrat quam maligne erga benignum agat. In Domino. AUG. Quo nihil suavius: nec defecit, qui omnia fecit: ipsum ergo pete, et in illo habebis omnia. 10Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum. Omnia ossa mea dicent. Carnales non habent verbum laudis et confessionis, quia infirma apud te penitus silent; sed fortia, te magnum laudant et tremunt. ID. Omnia ossa. Omnis fortitudo mentis, quia hoc alius dicere nequit, scilicet: o Domine, quis? etc., quasi nullus, quia ipse solus eripuit: Inopem de manu. CASS., AUG. Genus humanum inops, quia mortale; egenum, quia in sudore quærit panem; pauper, quia, de pura sapientia dejectus, tenuem et umbratilem habet rationem. 11Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me. Surgentes testes iniqui. CASS. Dictis calamitatibus hominis, ne ipse Christus alienus ab eis videatur, passionem suam exponit. Quæ ignorabam. AUG. Peccata sunt, etc., usque ad sed non committendo. 12Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animæ meæ. Retribuebant. ID. Cum ego attulissem fecunditatem, ipsi retribuebant sterilitatem: ego vitam, ipsi mortem retribuerunt; ego honores, ipsi contumelias; ego medicinam, ipsi vulnera. Sterilitatem. In ficu maledixit Dominus, ubi cum quæreret fructum non invenit, sed folia: sic in Synagoga verba non facta; unde: Qui prædicas non furandum, furaris. 13Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur. Cilicio. ID. Caro, cilicium, propter similitudinem carnis peccati. Oratio mea. CASS. Ut dixit: Pax vestra ad vos revertetur Matth. 10.; ita ejus oratio, Judæis non accepta, ad eum rediit. In sinu meo. AUG. Sinus est secretum, in quo orare jubemur. Secretum vero Christi, divinitas, ad quam orat humanitas. 14Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar. Quasi proximum et quasi fratrem, etc. Casus pro casu. Quasi: de proximo et fratre nostro, ita mihi complacebam, id est, de eorum affinitate gaudebam, qui me insequebantur. Ecce gratia pro odio, beneficium pro læsione. AUG. Quasi proximum. Hoc dicere convenit propinquanti ad Deum, et gaudenti, qui placet Deo, quasi fratri et proximo. Quasi lugens. CASS. Alii interpretes, quasi lugens mater filium, incurvabar super eos. Quasi lugens. Cum hæc omnia facerem, tamen nolebant converti; et tamen cum nollent converti, sic humiliabar, id est, dolebam, sicut pater lugens filium. 15Et adversum me lætati sunt, et convenerunt; congregata sunt super me flagella, et ignoravi. Et adversum, etc. Cum pie contristor, Judæi impie lætantur. 16Dissipati sunt, nec compuncti; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione; frenduerunt super me dentibus suis. Dissipati sunt. CASS. Dissoluti, visis miraculis in passione, nec tamen præ duritia compuncti. Vel, dissipati per totum orbem: nec tamen compuncti sunt, id est, pœnituerunt. Vel, dissipati, id est, divisi: alii dicunt quod bonus est, alii non. Tentaverunt me. AUG. Quæ capiti in cruce facta, corpori ubique fiunt. Frenduerunt. Mos sævitiæ, quando ratio deficit, dentibus frendet: et quod vult, tacens ostendit. In oratione finit hæc: 17Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum; a leonibus unicam meam. Domine, quando respicies. ID. Quando videbimus vindictam de eis qui nobis insultant. Unicam meam. CASS. Unica est anima Christi, quæ sola immunis a peccato. 18Confitebor tibi in ecclesia magna; in populo gravi laudabo te. Confitebor tibi. AUG. Jam de fructu præmittit confessionem totius Ecclesiæ: inde precatur, cum commemoratione culpæ, confusionem persecutorum et exsultationem fidelium. 19Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis. Non supergaudeant. ID. Repetit de passione, ut de pœna eorum addat. Annuunt. CASS. Quoniam vicissim se tacitis nutibus admonent ad decipiendum et tentandum. 20Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur; et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant. Loquentes. CASS. Id est, dum loquerentur pacifice. Iniracundia. Id est, exitialiter. Cogitat enim quis dolum qui non vult occidere: sed isti sic cogitabant, quia interficere volebant. 21Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: Euge, euge ! viderunt oculi nostri. Et dilataverunt. ID. Prius annuentes, cogitantes dolos dilataverunt os suum, libera et aperta voce mortem inclamantes: Crucifige, crucifige. 22Vidisti, Domine: ne sileas; Domine, ne discedas a me. Vidisti, Domine. ID. Hoc dicitur, quando aliquid in memoriam revocare volumus: vidisti quoniam crudeles, ne sileas, ne differas dare sententiam. 23Exsurge et intende judicio meo, Deus meus; et Dominus meus, in causam meam. Intende. ID. Reddendo nomen super omne nomen, ut ego intensus immerito. In causam meam. Ibid. Pœna similis sceleris, sed non causa: martyrem enim non facit pœna, sed causa. 24Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi. Tuam, Domine Deus. ID. Quæ in se est, vel quam ei dedit. Non super gaudeant. CASS. Magis defleant, quam gaudeant implesse mala. 25Non dicant in cordibus suis: Euge, euge, animæ nostræ; nec dicant: Devoravimus eum. Devoramus. AUG. Devorantur incorporati. 26Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis; induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me. Erubescant et revereantur simul. CASS. Potius erubescant in clarificatione resurrectionis, et revereantur, id est, timeant pœnas. Erubescant. Qui erubescit, actus suos propria existimatione damnat: sed potest erubescere qui non habet reverentiam; ideo addit: reverentiam, ut conversionem notet. Reverentia est timor Domini cum amore. Induantur confusione et reverentia. Pudore, quasi cilicio pœnitentiæ et veste lugubri. Pudor, contra audaciam quam habuerunt furentes; reverentia, contra impudentiam falsitatis, ut his illa curent. 27Exsultent et lætentur qui volunt justitiam meam; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus. Exsultent et lætentur. ID. In spemagna fidelium finis, sicut alii de passione. Exsultent et lætentur. Illi dicunt, euge animæ suæ quæ lætitia fugit, isti non suæ animæ, sed vota ad Deum convertunt, et in ejus laudibus, non in se, suam lætitiam ponunt, quæ est perpetua. 28Et lingua mea meditabitur justitiam tuam; tota die laudem tuam.] Et lingua mea meditabitur justitiam tuam. AUG. Hoc fiat, et mei prædicatores ex studio nuntiabunt te justum, qui promissa implesti, et omnia universaliter in quibus laudandus. CASS. Lingua mea. Lingua ejus meditata est justitiam, quando Novum Testamentum populis prædicavit.