1Psalmus David, priusquam liniretur. [Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitæ meæ: a quo trepidabo? In finem. AUG., CASS. Primo, David electus, etc., usque ad unde in sacramento gemens et laborans; ut in re gaudeat. Dominus illuminatio, etc. CASS. De prima unctione per quam certificatur secunda, hic loquitur. Dominus protector vitæ meæ. AUG. Dat vitam virtutum, quam et protegit, sine quo omnia dona ejus perduntur. A quo trepidabo? ID. Quem trepidet, caro, cum induerit corruptionem. 2Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt. Super me nocentes. ID. Ut se mihi præferant insultantes: quod vertit Deus in melius, ut maledico dente non me, sed carnalia desideria consumant. Vel edant, id est, delectetur in morte mea crudelitas inimicorum, carnes; animam non possunt. Infirmati sunt. ID. Dum Christus carnem accepit, nutantes facti, et post ex toto se fidei subdiderunt. CASS. Vel, debilitati paulatim ad ruinam animæ pervenerunt. 3Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo. Castra. CASS. Molimina, prælium, conflictus. In hoc ego. AUG. Habeo spem victoriæ in Domino remunerationis æternæ. 4Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ; ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus. Unam petii. AUG. Hæc una domus æterna, in qua semper maneatur, ubi æterni dies, cur ibi? ut contempler delectationem Dei, quod est verum bonum. Omnibus diebus vitæ meæ. AUG. Ut quandiu vivo, etc., usque ad opus manifestabo. Ut videam. ID. Alia littera: Ut contempler delectationem Domini, id est, eo fine, ut demum appareat, etc., usque ad et ideo non temere peto unam, etsi peccator. 5Quoniam abscondit me in tabernaculo suo; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui. In abscondito: AUG. quasi multæ partes sunt, etc., usque ad quem mox vocat petram. 6In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis; cantabo, et psalmum dicam Domino. Circumivi. AUG. Quia mihi se præbuit ducem, etc., usque ad ut omnes voluntates ejus implerem. HIER. Vel circumspexi omnia creata, vel exempla sanctorum. AUG. Circumivi animo omnia creata, etc., usque ad tanto ardentius appetit. 7Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te; miserere mei, et exaudi me. Exaudi, Domine, vocem meam, etc. CASS. Quis labor, quis gemitus? Oratio ante secundam unctionem, ut possit haberi quam et sibi prophetiæ spiritu promittit. 8Tibi dixit cor meum: Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram. Tibi dixit. CASS. Cor, ratio a te edocta tibi confabulatur de una, non aliud quam doces pertractet. 9Ne avertas faciem tuam a me; ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus esto; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus. Ne avertas. AUG. Alius petit hic bona temporalia a Deo, et de datis gaudet, hic non nisi unam. Alius habens timet iratum, ne tollat ea; iste non putat iram, nisi si avertat vultum, etiam si quid in eo vindicet; nil divinius poterat dicere. Ne declines. AUG. Non in ira declinat, quando a peccatis faciem avertit; vel, ne declines, ut me labi sinas in ira, id est, quod punias; sed ut nostra infirmitas cautior fiat. Salutaris meus, etc. AUG. Quasi, frustra creasti et recreasti, etc., usque ad a Domino est per Samuelem electus. 10Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me. Quoniam pater, etc. Fecit se parvulum Deo, ipsum fecit sibi patrem: quia jubet, vocat, condidit, et regit. Matrem, quia fovet, continet, collactat et nutrit; sed sæculum pater vel diabolus, mater Babylonia, id est, societas impiorum. 11Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos. Legem pone mihi, etc. 12Ne tradideris me in animas tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi. Tribulantium. CASS. Ut Saulis et adjutorum, etc., usque ad quia falsi. 13Credo videre bona Domini in terra viventium. Credo videre. AUG. Sed inter omnia pericula, Deo dirigente, credo videre. Bona. ID. Bona, quæ sunt vera, æterna. Illi suadent beatitudinem in terra ista, quæ est morientium. 14Expecta Dominum, viriliter age: et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.] Exspecta. CASS. Ut ego certus sum de illa, etc., usque ad sustine quod pateris.