1Prima sabbati. Psalmus David. [Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. Psalmus David. AUG. In prima sabbati mundus conditus, in eadem homo restauratus per resurrectionem Christi: CASS. unde monet victorem cum triumpho suscipere. Domini est terra. Primo dicit totum orbem esse Dei, etc., usque ad sed quis in monte ejus, nisi innocens? 2Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum. Et super flumina. AUG. Ut flumina in mare, ita cupidi labuntur in sæculum; et eos etiam superat Ecclesia, quæ victis cupiditatibus ad immortalitatem paratur. 3Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus? Quis ascendet? Determinat quibus virtutibus præditi sunt in Ecclesia. 4Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo: Quis stabit? HIER. Multi enim ascendunt, qui non permanent. ID. Innocens: ad proximum, manu et corde, et qui sibi innocens, etc., usque ad præsentiam et cognitionem desiderent. Qui non accepit. AUG., HIER. Id est, qui non deputavit animam rebus non permanentibus, sed eam sentiens immortalem æterna desiderabit, et ideo non juravit in dolo. In vano. HIER. Id est, qui nullis eam fecibus peccaminum post baptismum maculavit. 5hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo. 6Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob. 7Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ. Attollite. Diapsalmus. Christiana religione declarata, etc., usque ad quæ a principe diabolo positæ sunt. Et elevamini. Contra portas mortis. Portæ æternales: omnis gratia quæ, veniente Christo, data est. 8Quis est iste rex gloriæ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio. Quis est? interrogat. Propheta ad convincendam Judæorum perfidiam, et ut amplius eum commmendando alios invitet. 9Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ. 10Quis est iste rex gloriæ? Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.] Dominus fortis per virtutes describitur quasi proprio nomine. Fortis, AUG. etsi cum gladiis cepistis. Potens, etsi Pilato tradidistis. Potens in prælio, ne in pugna vos superasse putetis. Virtutes. Hier., AUG. Ministræ præcedentes Christum in ascensione ad alias cœlestes clamant, ut viam Domino venienti aperiant: quæ novo mysterio carne induti stupefactæ, quærunt, quis est? Attollite. CASS. Congeminatio, etc., usque ad qui omnibus omnia dat bona, vel cœlestium virtutum, id est, angelorum.