1Alleluja. [Laudate Dominum de cælis; laudate eum in excelsis. Laudate Dominum de cœlis. CASS. Per paucorum commemorationem universam creaturam hortatur laudare Deum. Sunt quædam quæ habent spiritum laudandi Deum in eo affectu quo placet eis Deus: quædam non habent intellectum, sed quia ipsa bona sunt in ordine suo, et ad pulchritudinem universalitatis referuntur, per se non laudant, sed ab ipsis per attendentes ea laudatur Deus: et ita quodammodo laudant, quia de illis nascitur in nobis laus Dei, ad quam nos hic monet propheta. 2Laudate eum, omnes angeli ejus; laudate eum, omnes virtutes ejus. 3Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellæ et lumen. 4Laudate eum, cæli cælorum; et aquæ omnes quæ super cælos sunt, 5laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. Quia ipse dixit, et facta sunt. CASS. Hoc contra illos qui dicunt mundum Deo coæternum; sequitur: Ipse mandavit. Verbo suo, et creata sunt. Prius dixit, facta, postea creata. Facere enim et nos possumus, sed non creare. Ipse ergo solus creat, quod est proprium Deitatis. Laus ex operibus 6Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi; præceptum posuit, et non præteribit. Statuit. Ex potentia omnipotens est, cujus opera non mutantur. In sæculum et in sæculum sæculi. CAS. Et si cœlum novum, Deo tamen bene statuta dicuntur, quæ novantur per Christum et meliorata permanent. Et est hic laus a potentia. 7Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi; Laudate Dominum. Secunda pars, ubi, enumeratis cœlestibus, descendit ad terrestria. Conversus ergo ad illa, tanquam exhortans nos ut eorum consideratione laudemus Deum, quæ considerata aperiunt laudem Dei, ait: O vos qui de terra. Omnes abyssi. AUG. Profunditates aquarum, etc., usque ad ipsa ergo, id est, nos consideratione eorum hortatur laudare. 8ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus; Quæ faciunt verbum ejus. Hoc ideo quia visum fuit quibusdam quod Deus superiora regeret, sed hæc inferiora despiceret, sed a casibus regerentur; sed et hæc agit Deus, et in his minimis laudatur, et alleluia cantatur. 9montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri; 10bestiæ, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatæ; 11reges terræ et omnes populi; principes et omnes judices terræ; 12juvenes et virgines; senes cum junioribus, laudent nomen Domini: 13quia exaltatum est nomen ejus solius. Confessio. CAS. Supra dixit prius de cœlo, postea de terra; hic de omnibus simul. Et accipit per cœlum omnia superiora, et per terram omnia inferiora. AUG. Confessio ejus super cœlum et terram. Illum omnia confitentur in se vel in aliis; pulchritudo omnium vox est confitentium in attendentibus ea, id est, attendentes laudent eum, et de terrenis et de cœlestibus, quo non est aliquid melius. 14Confessio ejus super cælum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israël, populo appropinquanti sibi. Alleluja.] Exaltavit cornu populi sui. ID. Ecce quod prophetavit Aggæus et Zacharias. Modo humile est in tribulationibus cornu populi sui, sed cum venerit Dominus, exaltabitur.