1Laudatio ipsi David. [Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi. Laudatio ipsi David. CAS. Breviter continet hic psalmus quæ in Scripturis divinis late diffunduntur, etc., usque ad ne quis in ejus laude errare posset: AUG. Spiritu sancto implet Deus sanctos, etc., usque ad ideoque spiritus ejus in servis suis laudet eum, quia laudari se facit. CAS. Ut septem psalmi pœnitentiæ, sic et septem spiritus, juxta illud sacramentum quod præcepit Dominus Moysi in tabernaculo septem lucernas ponere, perpetuo lumine lucentes. Exaltabo te. CAS. Primo propheta promittit infinitam laudem; secundo, omnes perfecturos Dei laudem novem modis dicit, ibi, Generatio et generatio; tertio, eadem latius explicat, ibi, miserator. In sæculum sæculi. CAS. Qui hic non incipit, in futuro mutus erit. 2Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi. Per singulos dies, etc. ID. Qui hic per singulos dies, in æterno die merebitur laudare continua exsultatione. AUG. Bene dicit nunc per singulos dies, ut, cum venerit unus sine fine dies, eat ex laude in laudem, sicut ex virtute in virtutem. In sæculum et in sæculum sæculi. CAS. De qua laude alibi: In sæcula sæculorum laudabunt Psal. 38., quia semper amabunt quem semper videbunt, qua visione nihil delectabilius. 3Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. Nimis. CAS. Uno verbo dedit cogitare quod non potest capi plene: et ideo nunquam cesses a laudibus. 4Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. Generatio et generatio. CAS. Secundo, omnes perfecturos laudem Dei novem modis promittit. Opera tua. AUG. Si in magnitudine deficimus, vel de operibus laudemus operantem, de conditis conditorem, de creaturis creatorem. CAS. Novem sunt opera: potentia, magnificentia, sanctitas, mirabilia, virtus, terribilium magnitudo, memoria, justitia, quæ post explicabuntur: ex his quasi locis et seminibus omnis laus trahitur, ad quem modum omnia argumenta de paucitate locorum sumuntur. Et potentiam tuam. AUG. Non enim opera laudant, nisi ut virtutem operantis annuntient. Sed quidam eloquentes creaturam laudant, creatoris obliti. Sancti vero laudatores, si opera amant, et laudant magis operatorem: et propter hæc illum amant. Si in rebus factis sentitur aliqua species, utilitas, virtus, et laudatur magis in illo qui fecit. Si opera laudas, et te qui es Dei opus. Et occurrit illud: Non te laudet os tuum, ne arrogans videaris Prov. 27.. Sed non est arrogantia, quia Deum in te, non te laudas. 5Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur, et mirabilia tua narrabunt. 6Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt. Et virtutem. Si non minaretur, nulla esset correctio; si vero non blandiretur, nulla esset exhortatio. Est itaque amabilis et terribilis. Dicent ergo virtutem disciplinantis et punientis, si prædicant regnum æternum, non tacent ignem æternum. 7Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt, et justitia tua exsultabunt. Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt. AUG. Ipse per abundantem suavitatem suam prius memor nostri est, nos vocando, gratia sua nos præveniendo, inde nos ejus. Eructabunt dicit, non manducabunt. AUG. Manducat qui discit, eructat qui docet: hoc tamen eructat quod manducat. Hæc memoria, quia valde dulcis manducanda est et eructanda. Sic ergo manduca ut eructes. 8Miserator et misericors Dominus: patiens, et multum misericors. Miserator et misericors. CAS. Tertio latius explicat quæ secundo breviter proposuit. Quasi: Merito in his laudabunt, quia miserator, etc. Partes laudis ponuntur hic, quæ superius, sed non singulæ possunt explicari: quis enim opera vel potentiam ejus plene explicaret? AUG. Miserator et misericors. Quibus eam veniam dedit. Patiens. His quibus nondum dedit, sed exspectat ut det. 9Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. CAS. Miserationes. Ab operibus incipit, ut miserator dicatur dum cadentes restituit. Misericors, natura, etiam dum creat. Patiens, hoc sumit de secundo loco laudis, scilicet de potentia, quam laudat, non quod terras suspendit, maria cœrcuit, stellis cœlos depinxit, etc., sed quia tolerat peccantes, ut convertantur. Et miserationes ejus. AUG. Si enim tollas opera tua mala, et non in te remaneant nisi opera ejus, non te dimittet miseratio ejus: si autem tu non dimittas opera tua, erit ejus severitas in opera tua, cum dicet: Ite, maledicti, in ignem æternum Matth. 25.. 10Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi. Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua. AUG. Laudent sicut ea quæ non habent sensum laudandi, qui sunt materia laudis: quia dum inquiris, invenis magnam vim in eis, quæ a Deo. Et sancti tui. CAS. Omne quod est confitetur vel per se, vel per rationales creaturas. Vel sancti, id est, angeli et homines. Hoc de sanctitate: ipsa est enim sanctitas Dei, ut ei sancti debeant confiteri. 11Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur: Gloriam regni. ID. De mirabilibus ergo sumitur. Quasi: Quam mirabilis enim qui fecit cœlum et terram, et diversis bonis implevit. 12ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiæ regni tui. Ut notam. ID. De virtute terribilium hoc sumitur, etc., usque ad cui magnifico nil comparatur. 13Regnum tuum regnum omnium sæculorum; et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Regnum tuum, etc. ID. Laudat de perpetuitate et dominationis effectu. Et sumitur hoc de magnitudine: si magnum est ad tempus imperare, majus est dominationis terminum non habere. Fidelis Dominus in omnibus. ID. De abundanti suavitate hoc sumitur; unde supra: Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ. Fidelis, quia adventus dona complevit. Ad abundantiam quoque pertinet quod allevat ruentes, erigit elisos; unde recordatio suavitatis habetur, et in laudibus ejus eructatur. 14Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos. Qui corruunt. CAS. A malis suis, quos omnes allevat Deus. Vel, ab his temporalibus, sicut sancti, ut Job, qui in sæculo aliquid perdunt et abjecti fiunt, decidentes sunt: sed hos omnes confirmat, quia septies cadit justus et resurgit; impii autem infirmantur in malis Prov. 24.. Et erigit omnes elisos. AUG. Ad se pertinentes, quia superbis resistit. 15Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno. Oculi omnium in te sperant, Domine. ID. De justitia latius agit, ut qui misericordem audit, justum timeat: et justitiæ est ut sperantes satiet corporaliter vel spiritualiter. Non semper enim danda est esca, sed in tempore opportuno: multis enim petentibus salubriter differtur. Et tu das escam illorum in tempore opportuno. ID. Dat ergo medicus ægro quod convenit, etc., usque ad benedicens Deum in omni tempore. 16Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Aperis tu manum. ID. Etsi non das aliquando, das tamen opportune: differs quidem, non aufers. 17Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Justus. CAS. Ipso nomine justitiam aperit, ut manifeste ostendatur hic laus de justitia esse. Viæ sunt dispositiones et voluntates, quæ omnes justæ, etiam si verberat. Viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Sciendum quod Viæ ad dispositionem pertinent, opera ad effectum: hæc secundum nos dividuntur. Sed apud illum, hoc est velle, quod facere: quia ex ejus voluntate res habent esse. 18Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate. Prope est omnibus invocantibus eum. CAS. Propitius, qui ubique, et hoc de justitia. 19Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos. Voluntatem timentium se faciet. ID. Concludit de justitia: æquum est enim et diligentes custodire et peccatores perdere. 20Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet. 21Laudationem Domini loquetur os meum; et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in sæculum, et in sæculum sæculi.] Laudationem. CAS. Expositis omnibus, sequitur brevis conclusio, qua concludit quod non potest explicari.