1Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus. [Domine, exaudi orationem meam; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua justitia. Psalmus David. Psalmus iste septimus pœnitentialum, qui ideo sunt septem, ut eodem numero quo peccavimus, peccata diluamus. CAS. Sicut enim in hebdomada mundi hujus peccamus, ita hoc numero psalmorum remedium pœnitentiæ peccatis opponitur. In quibus psalmis talis est forma, quia a lacrymis incipitur, et in gaudio finis est, ne quis de venia desperet. AUG. Sicut Absalom David, sic Judas Christum, falsi fratres corpus ejus; vel illiciti motus et operatio. Domine, exaudi, etc. CAS. Primo captat exordium; secundo narrat mala sua, et quid contra egerit, ibi, quia persecutus est; tertio ponitur deprecatio causis confirmata, ibi, velociter exaudi; quarto ponitur læta conclusio, ibi, spiritus tuus. Monet ad pœnitentiam, et orationem, ad orandum. In persona totius Christi dicit: O Domine, etc. In veritate tua. CAS. Non est hoc contra humilitatem, quæ petebat audiri: sed veritas et justitia Dei est, ne cum rogante disceptet, ne eum qui se damnat judicet; unde subditur: et non intres, non petivit justitiam judicii. AUG., CAS. In veritate tua, in tua justitia. Vel justitiam et veritatem dicit, quæ parcit pœnitentibus, et se damnantes absolvit, et accipit pro eodem veritatem et justitiam. Et est, in veritate tua, et tua justitia, id est secundum justitiam et veritatem quam pœnitentibus et se accusantibus indulges. 2Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Et non intres in judicium. AUG. Intrant in judicium cum Domino, qui suam justitiam constituunt, quod non iste humilis; unde propheta: Quid vultis mecum in judicio contendere? Omnes dereliquistis me, dicit Dominus. Cum servo tuo. Indignum est cum servo, ne dicam cum amico: et si tu dicis amicum, ego servum, fugitivus redeo, pacem quæro, non sum dignus vocari filius tuus. 3Quia persecutus est inimicus animam meam; humiliavit in terra vitam meam; collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi. Quia persecutis. CAS. Secunda pars, ubi est narratio malorum quæ patitur, et quid contra egerit. 4Et anxiatus est super me spiritus meus; in me turbatum est cor meum. 5Memor fui dierum antiquorum; meditatus sum in omnibus operibus tuis: in factis manuum tuarum meditabar. 6Expandi manus meas ad te; anima mea sicut terra sine aqua tibi. Memor fui. AUG. Hoc dicunt membra, etc., usque ad sed non esse cœpisti. Meditatus sum. Quia utique omnia bona sunt, in quo percipit, quia quidquid in se boni est, a Deo est. In factis manuum. Ac si dicat: Quæsivi in opere artificem, et in conditis omnibus conditorem: creatura tua facta est mihi spectaculum. Memor fui dierum. CAS. Recolens iste quod fecit cœlum et terram, et quod benefecit antiquis, obliviscitur miseriarum mundi. Et ex his quæ Deus fecit se consolatur. 7Velociter exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum. Velociter. CAS. Tertia pars, ubi ponitur deprecatio causis confirmata. Defecit spiritus. AUG. Impleat me tuus Spiritus, quia defecit meus: jam sum pauper spiritu. In quo enim vivit spiritus suus, ille superbus est spiritu suo, et extollitur contra Deum. Unde alibi: Auferes spiritum eorum, et deficient Psal. 103.. In lacum. Ille descendit in profundum, quia etiam perdit confessionem, ut qui proponit sibi licentiam peccandi sine spe veniæ, habenis iniquitatis effusis. Talis non audit Deum dicentem: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos Zach. 1.. 8Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. Mane. CAS. Post noctem peccatorum. AUG. Mane est, cum peccata laxantur. Notam fac mihi viam. Hoc fecit Deus, etc., usque ad perveniemus ad lumen purum, ad Verbum in principio apud Deum. Animam. CAS. Ut vas ad fontem attuli: imple ergo. 9Eripe me de inimicis meis, Domine: ad te confugi. 10Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Spiritus tuus bonus. CAS. Quarta pars, ubi est læta conclusio. Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in æquitate tua. Gratia Dei hic commendatur: quia non ex meritis, sed ex nomine, quod est Jesus, se vivificatum dicit, sed cum hoc gratia æquitatis miseretur, quia licet Deus omnia gratis faciat, justitiæ tamen ejus est supplices justificare, quos dæmones videt impetere. 11Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me: in æquitate tua, educes de tribulatione animam meam, 12et in misericordia tua disperdes inimicos meos, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.]