1Ipsi David. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi; Psalmus ipsi David. CASS. Captivus, qui fleverat, quasi reædificata Jerusalem et templo, et quasi concivis illi parti Jerusalem, quæ non fuit captiva, id est, angelis, exsultat et laudat primo beneficia sibi data. Ex persona igitur Ecclesiæ, quæ in superioribus est spe, exspectans ibi esse in re, ait, confitebor. Confitebor tibi, Domine. Primo, commendat beneficia sibi data: secundo, dicit quomodo hæc ad omnes dilatentur, ibi, Confiteantur tibi, Domine, etc. In conspectu. AUG. In laudando propono mihi angelos, quibus æquari sicut nunc, ita post, dignitate exspecto. Hi autem in laude Dei nihil aliud proponunt, quam ipsum. In conspectu ergo angelorum, in ea puritate, qua te conspiciunt angeli, ut in te solo sibi acquiescant, ego Psallam tibi. 2adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo: super misericordia tua et veritate tua; quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum. Super misericordia. ID. Universæ viæ Domini misericordia et veritas: Non sunt aliæ viæ, quibus ad nos venit, Non sunt aliæ, quibus ad eum veniamus: has Deo reddamus, misericordiam in subveniendo, veritatem in judicando. Super omne nomen sanctum tuum. CASS. Vel super nomen sanctum tuum, cum nobis cultura tua innotuit. 3In quacumque die invocavero te, exaudi me; multiplicabis in anima mea virtutem. In anima. Et quia in anima potest fieri carnalis multiplicatio, addit, virtutem quasi non aliud in anima peto, nisi virtutem. 4Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ, quia audierunt omnia verba oris tui. Confiteantur. ID. Secunda pars, ubi dicit quomodo hæc bona ad omnes sint dilatanda. Quasi meo exemplo: Confiteantur, etc. Omnia verba oris tui. AUG. Quæ modo ubique revelata sunt, et ad omnes gentes missa, etc., usque ad et ita vellere siccato, audierunt omnia verba, etc. 5Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini; Magna est gloria. ID. Si humiles sunt, hoc amant et cantant, nam si se extulerint, timeant quod sequitur. Quoniam excelsus Dominus. Humilia respicit. CASS. Non est hic humana conditio, ubi humilis despicitur, superbus respicitur; sed Dominus humiles respicit. Alta a longe cognoscit. AUG. Non hoc agit superbus, etc., usque ad lugentes hunc incolatum, unde subditur. 6quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit. 7Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. Si ambulavero in medio tribulationis. Aliter non vivificat, nisi in medio tribulationis, unde, Beati qui lugent, væ ridentibus. Super iram. ID. Hoc ipsum, quod irascuntur mihi, tua est in illos animadversio, id est punitio. Est enim eis irasci pœna, non tantum culpa. Dum ergo hoc permittis, super omnes vindictæ manum extendis. Dextera tua. Non habet Deus dexteram vel sinistram, sed dextera Dei dicitur felicitas æterna, sinistra felicitas temporalis. Aliquando ergo non salvat in sinistra sanctos suos, sed semper salvat eos in dextera. 8Dominus retribuet pro me. Domine, misericordia tua in sæculum; opera manuum tuarum ne despicias.] Retribuet. AUG. Quod ego non possum, etc., usque ad in quo princeps mundi peccatum non invenit, quare occideret.